Rufinus on Gregory Nazianzus’ work on Pentecost

Tyrannius Rufinus Latin text of Gregory Nazianzus’ Orations is of historical significance. His translation of Oration 41:15-1 is especially important for the Gift of Tongues Project.

His Latin translations of valuable Greek Patristic works opened a gateway for the Latin based Christian church to build a foundation and expand. His translation of this Oration especially impacted the Church because he either misunderstood the Greek text or took to great a liberty in his translation. This omission caused over a thousand years worth of debates.

Enclosed here is the actual Latin text. For the actual English translations and notes, see the section of Gregory Nazianzus at the Gift of Tongues Project.

The following is found in Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. Augustus Engelbrecht ed. Vol. 46. Tyranii Rufini Opera. Pars I: Orationum Gregorii Nazianzeni Novem Interpretatio. Vindobonae/Lipsiae. 1910.


[Pg. 160] 15. Loquebantur igitur uariis et diuersis linguis apostoli et proferebatur sermo ignotus usque ad praesens ipsis illis qui loquebantur. et hoc erat signum quod infidelibus populis olim fuerat praenuntiatum, cum dicitur quia in aliis linguis et aliis labiis loquar populo huic, et nec sic me exaudient, dicit dominus. sed requiritur in hoc loco, quomodo unusquisque audiebant1 linguis suis loquentes eos magnalia dei: utrum hi qui loquebantur diuersis sermonibus uniuscuisque linguae hoc quod dicebatur proferebant, id est, ut uerbi causa unusquisque eorum loquens una lingua rursum intermissa hac iterum se ad aliam conuerteret et inde iterum ad aliam et sic per multas uel per omnes linguas percurreret; [Pg. 161] an in eo potius erat mirabile, quod sermo eorum qui loquebantur, qualibet lingua fuisset pronuntiatus, unicuique audienti secundum suam linguam intellegebatur, ut uerbi causa uno quocumque apostolo in ecclesia dicente — necesse enim erat tacentibus reliquis unum loqui et sermonem unum ad auditum omnium peruenire –, qui sermo hanc in se uim haberet, ut, cum diuersarum gentium auditores adessent, unusquisque secundum suam linguam illius ipsius unius sermonis, qui ab apostolo fuerat pronuntiatus, susciperet auditum et caperet intellectum, nisi si forte secundum hoc magis uideatur audientium esse miraculum quam loquentium. hi autem qui ita loquebantur etiam ebrii esse ab incredulis putabantur nescientibus scilicet audire sancti spiritus uoces.

16. Admiranda quidem fuit et illa linguarum antiqua diuisio, cum ad turris superbam et inpiam constructionem male sibi sociata iniquorum unanimitas concordabat. sed discissione uocis atque in ignotum sonum uersae inpiae conspirationis reprimuntur conatus. uerum multo admirabilior est ista diuisio. quod enim fuerat tunc ab una in plures sibi inuicem ignotas discrepantesque diuisum, id nunc per plures ad unam concordem et consonam reuocatur. et sunt quidem dona diuersa, sed datur etiam discretionis donum, quo discerni et intelligi possit a [Pg. 162] bono quod melius est. sed ne illud quidem mihi inutile uidetur quod ait Dauid: submerge, domine, et diuide linguas eorum. quare? quia dilexerunt omnia uerba praecipitationis, linguam dolosam. numquid non manifeste per haec istas indicat linguas, quas nunc uidemus naturam deitatis et unitatem diuinae substantiae concidentes? uerum de his sufficiat.

17. Quoniam autem Parthos et Medos et Elamitas, Aegyptios et Libycos, Cretenses quoque et Arabas, Mesopotamenos quoque et meos Cappadoces adesse dicit scriptura, quibus loquebantur apostoli, sed et ex omni gente quae sub caelo sunt Iudaeos, conuenions puto perquirere, quinam isti sunt et ex qua captiuitate Iudaei, quoniam quidem illa, quae in Aegypto fuerat uel in Babylonia, absoluta iam fuerat, Romanis autem nondum uenerant in captiuitatem, licet iam et ipsa inmineret ultrix commissi de saluatore piaculi. superest ergo ut illa intellegatur captiuitas, quae sub Antiocho facta est, quae utique non multis ante temporibus acciderat.


Forgotten books has an online version of the same copy: Tyrannii Rvfini Orationvm Gregorii Nazianzeni novem interpretatio.2

Footnotes

  1. Should read audiebat as found in MPL. Vol. 92 Bedæ Venerabilis: Super Acta Apostolorum Expositio. Col. 947
  2. Vindobonae: F. Tempsky. 1910

Leave a Comment