Aquinas on Tongues: the Latin Copy

Thomas Aquinas on the Miracle of Tongues: Latin original copy. For the English translations please go to Thomas Aquinas on the Miracle of Tongues Introductory article and click on any of the applicable links at the bottom of the page.

Please note that the Latin data entry and proof-texting was done by me personally and there may be a slight chance of errors. This is here for convenience. If one is on a critical point, it is best to go to the web version available at corpusthomisticum.org

All text is from S. Thomae Opera. Robert Busa, S.I. ed. Fromman-Holzboog. 1980.

Aquinas on Psalm 54:9

Reportationes. Vol. 6. 084 RPS ps54 n.9 pg. 129

°Praecipita, domine. in praecedenti parte psalmista posuit affectionem quam passus est a malis: hic agit de eorum malitia. et primo describens malitiam peccatorum petit eam impediri, secundo petit eam poena puniri. *ibi, °veniat mors. circa primum duo facit, primo petit impediri eorum malitiam secundo describit eam, *ibi, °quoniam vidi initquitatem, dupliciter mali habent facultatem et virtutem nocendi, scilicet propter altitudinem status, et propter consensum multorum in unum. et hoc periculosum est; et ideo debet duplex remedium contra hoc adhiberi. uno modo ut deiiciantur de statu. alio modo ut ponatur divisio inter eos. *quantum ad primum petit, °praecipita, domine, scilicet removendo eos de statu, quasi dicat; deiice eos humiliando. *quantum ad secundum dicit, °et divide linguas eorum, quia eorum malitia primo est in lingua qua magnifice loquuntur. *i regum ii: °nolite mulitplicare loqui sublimia et quia lingua loquendo ad malum consentiunt, et huiusmodi divisionis figura fuit in veteri testamento, ubi divisae sunt linguae gentium; *gen. xi.

Aquinas on I Corinthians 12:10

Reportationes. Vol. 6. 088 R1C cp12 pg. 383

ego dominus scrutans cords et probans renes. * et quantum ad hoc subdit ° alii discretio spirituum, ut scilicet homo discernere possit, quo spiritu aliquis moveatur ad loquendum vel operandum, puta utrum spiritu charitatis vel spiritu invidiae. * i io. iv, 1: ° nolite credere omni spiritui, sed probate spiritus si ex deo sunt. facultas autem persuasionem pronuntiandi consistit in hoc quod homo possit loqui intelligibiliter aliis. quod quidem impeditur dupliciter. uno modo per diversitatem idiomatum. * contra quod remedium adhibetur per hoc quod dicit ° alii, scilicet datur, ° genera linguarum. ut scilicet possit loqui diversis linguis, ut intelligatur ab omnibus. * sicut de apostolis legitur act. ii, 4, quod loquebantur variis linguis. alio modo per obscuritatem scripturae inducendae. * contra quod remedium datur per id quod subditur ° alii interpretatio sermonum. id est difficilium scripturarum. * dan. v, v. 16 ° audivi de te quod possis obscura interpretari. * gen. xl, 8: ° numquid non dei est interpretatio? * deinde cum dicit ° haec autem omnia, etc., determinat auctorem praedictarum gratiarum. * circa quod tres errores excludit. primo quidem gentilium attribuentium diversa dona diversis diis. * contra quod dicit ° haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus. * eph. iv, 4: ° unum corpus et unus spiritus. * secundo errorem eorum qui “deo attribuebant solum universalem providentiam rerum, ponentes quod distinctiones particularium fiunt solum per causas secundas. * contra quod subditur ° dividens singulis prout vult. * eccli. c. xxxiii, 11: ° in multitudine disciplinae domini separavit eos. * tertio excludit errorem eorum qui “diversitatem gratiarum attribuebant vel fato, vel humano merito, et non solum voluntati divinae, * sicut macedonii, qui dicebant spiritum sanctum esse ministerium patris et filii. * et hoc excludit per hoc quod subdit ° prout vult. * io. iii, 8: ° spiritus ubi vult spirat.

Selected Portions from I Corinthians 13. Leonine Edition: I Corinthians 13:11

Reportationes. 087 RIL. n.4 cpp. Pg. 374 Ineditae Leoninae.

vs11. °Cum essem parvulus etc.. *hic apostolus confirmat suam probationem. posuerat autem (duo) in praedicta probatione: primum est quod adventiente perfecto evacuatur imperfectum, secundum est quod hic congoscimus ex parte. * et haec duo confirmat hic: primo confirmat primum, secundo secundum ibi: ° videmus nunc per speculum etc.. * probat autem primum per similitudinem in rebus humanis comparando statum futurae gloriae ad statum praesentem, sicut statum aetatis perfectae ad statum pueritiae, et hoc quantum ad tria dona de quibus ipse mentionem fecit, quorum duo pertinent ad cognitionem, scilicet donum linguarum et donum scientiae, et in istis deficiunt pueri. * unde quantum ad primum dicit: °cum essem parvalus loquebar ut parvulus, id est more parvuli, scilicet balbutiendo, ut parvulus loquitur qui vana loquitur, * ps. (xi. 3): ° vana locuti sunt unusquisque ad proximum etc.. *quantum ad secundum dicit: °sapiebam ut parvulus. cognitio autem consistit in duobus, scilicet in iudicando et in deliberando, id est in eligendo et in inveniendo. multi enim bene adinveniunt sed non bene iudicant, et e converso: sed quandoque aliquis utrumque, scilicet bene iudicat et adinvenit. sed in istis duobus hic assimulamur imperfectioni puerorum, et primo quantum ad electionem seu iudicium, * et hoc est quod dicit: ° sapiebam ut parvulus: illi dicuntur sapere ut parvuli qui male iudicant, * phil iii. 19: °gloria in confusione eorum etc.; secundo quantum adinventionem * cum dicit: ° cogitabam ut parvulus , ide est ratiocinabar, ut parvuli cogitant qui male cogitant, * ps. (xciii 11) ° dominus scit cogitationes hominum etc.. * et hoc quod dicit ° sapiebam refertur ad donum sapientiae, quod pertinet ad affectum; ° cogitabam, ad donum scientiae. ° quando autem factus vir etc., * quasi dicat: sicut factus vir, evacuantur ea quae sunt parvuli, ita quando veniemus ad futuram vitam quae est perfecta evacuabuntur ea quae sunt hic imperfecta, * prov. i 22: ° usquequo diligitis infantiam, * is. penult. (lxv 20): ° maledictus puer centum annorum etc..

Selected Portions from I Corinthians 13. Ic1

Reportationes. Vol. 6. 088 R1C cp13. pg 384ff

lc1 Apostolus gratiarum gratis datarum distinctionem assignavit, et ministrationum in quibus membra ecclesiae distinguuntur, hic agit de charitate quae inseparabiliter concomitatur gratiam gratum facientem. et quia promiserat eis se demonstraturum viam excellentiorem, ostendit praeeminentiam charitatis ad caetera gratuita dona. et primo quantum ad necessitatem. quia scilicet sine charitate alia dona gratuita non sufficiunt: secundo quantum ad utilitatem, quia scilicet per charitatem omnia mala vitantur, et omnia bona aguntur, *ibi ° charitas patiens est, etc.; tertio quantum ad permanentiam, * ibi ° charitas numquam excidit, etc.. omnia autem dona gratuita reducere videtur apostolus ad tria. nam primo ostendit quod donum linguarum. quod pertinet ad locutionem. sine charitate non valet: secundo quod etiam non valent ea quae pertinent ad cognitionem. * ibi ° et si habuero prophetiam, etc.; tertio ostendit idem de his quae pertinent ad operationem. * ibi ° et si distribuero in cibos pauperum, etc.. erat autem apud corinthios multum desiderabile donum linguarum, * ut infra c. xiv t. patebit; et ideo, ab eo incipiens, dicit: promisi me demonstraturum excellentiorem viam, et hoc primo patet in dono linguarum, quia ° si linguis hominum, scilicet omnium, ° loquar, id est, si habuero donum gratiae, per quod loqui possim linguis omnium hominum; et ad maiorem abundantiam * subdit ° et angelorum: charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. recta comparatione utitur. anima enim per charitatem vivit quae vivite deo, qui est animae vita, * secundum illud deut. xxx, 20: ° ipse est vita tua. * unde et i io. iii, 14 dicitur: ° translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres; qui non diligit manet in morte. recte ergo comparat loquelam charitate carentem, sono rei mortuae, scilicet aeris aut cymbali, qui licet clarum sonum reddat, non tamen est vivus sed mortuus. ita etiam locutio hominis charitate carentis, quantumcumque sit diserta, tamen habetur pro mortua, quia non proficit ad meritum vitae aeternae, est autem differentia inter aes sonans et cymbalum tinniens, quia est, cum sit planum, ex percussione simplicem sonum emittit; cymbalum autem, cum sit concavum, ex una percussione sonum multiplicat, quod pertinet ad tinnitum. aeri ergo comparantur qui veritatem simpliciter pronuntiant, cymbalo vero qui veritatem multiplicant et pronuntiant, multas rationes et similitudines apponendo, et conclusiones plurimas eliciendo, quae tamen omnia sine charitate habentur ut mortua. considerandum est autem quae linguae angelorum dicantur. nam cum lingua sit membrum corporeum et ad eius usum pertineat donum linguarum, quod interdum lingua dicitur, * ut patebit infra xvi, neutrum videtur angelis competere qui membra non habent. potest ergo dici quod per angelos intelliguntur homines angelorum officium habentes, qui scilicet aliis hominibus divina annuntiant, * secundum illud mal. ii, 7: ° labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus domini exercituum est. sub hoc ergo sensu dicitur ° si linguis hominum loquar et angelorum, id est non solum minorum sed etiam maiorum qui alios docent. potest etiam intelligi de ipsis incorporeis angelis, * prout in ps. ciii, 4 dicitur: ° qui facit angelos suos spiritus. et quamvis non habeant linguam corpoream, per similitudinem tamen lingua in eis dici potest vis, qua manifestant aliis quod habent in mente. est autem sciendum quod in cognitione mentis angelicae aliquid est, de quo superiores angeli non loquuntur inferioribus, neque e converso, scilicet ipsa divina essentia quam omnes immediate vident, deo se omnibus monstrante,…

Selected Portions from I Corinthians 13. Ic3

Reportationes. Vol. 6. 088 R1C cp13. pg 386ff

(1c3)…* et per hunc modum intelligitur verbum ioannis inductum. secundo, praedicta sententia non est secundum intentionem apostoli, quia non loquitur hic de cessationone donorum spiritualium, per peccatum mortale, sed potius de cessatione donorum spiritualium, quae pertinent ad hanc vitam per gloriam supervenientem. unde sensus apostoli est ° charitas numquam excidit, quia scilicet sicut est in statu viae, ita permanebit in statu patriae et cum augmento, * secundum illud is. 31, 9: ° dixit dominus cuius ignis est in sion, scilicet in eccliesia militante ° et caminus eius in ierusalem, id est in pace caelestis patriae. * deinde cum dicit ° sive prophetiae, etc., proponit cessationem aliorum donorum spiritualium, et specialiter eorum quae praecipua videntur. primo quantum ad prophetiam, * dicit ° sive prophetiae evacuabuntur, id est cessabunt, quia scilicet in futura gloria prophetia locum non habebit, propter duo. primo quidem quia prophetia respicit futurum, status autem ille non expectabit aliquid in futurum, sed erit finale complementum omnium eorum quae ante fuerant prophetata. * unde in ps. 47, v.9 dicitur: ° sicut audivimus, scilicet per prophetas, ° ita et vidimus, praesentialiter, ° in civitate domini virtutum. secundo quia prophetia est cum cognitione figurali et aenigmatica, quae cessabit in patria. * unde dicitur num. 12, 6: ° si quis fuerit inter vos prpheta domini, per somnium aut in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. * et osee 12, 10: ° in manibus prophetarum assimilatus sum. secundo quantum ad donum linguarum, * dicit ° sive linguae cessabunt. quod quidem non est intelligendum quantum ad ipsa membra corporea, quae linguae dicuntur, * ut dicitur infra 15, 52: ° mortui resurgent incorrupti, id est, absque diminutione membrorum. neque autem intelligendum est quantum ad usum linguae corporeae. est enim futura in patria laus vocalis, * secundum illud ps. 149, 6: ° exultationes die in gutture eorum * ut glossa ibidem exponit. est ergo intelligendum quantum ad donum linguarum, quo scilicet aliqui in primitiva ecclesia linguis variis loquebantur, * ut dicitur act. 2, 4. in futura enim gloria, quilibet quamlibet linguam intelliget. unde non erit necessarium variis linguis loqui, nam etiam a primordio generis humani, * ut dicitur gen. c. 11, 1: ° unus erat sermo, et unum labium omnibus, quod multo magis erit in ultimo statu, in quo erit unitas consummata.

Lectures on I Corinthians 14:1-4. Ic1

Reportationes. 088 R1C cp14. pg 387ff

lc1 * Posita excellentia charitatis ad alia dona, hic consequenter apostolus comparat alia dona ad invicem, ostendens excellentiam prophetiae ad donum linguarum. et circa hoc duo facit. primo ostendit excellentiam prophetiae ad donum linguarum; secundo quomodo sit utendum dono linguarum, et prophetiae, * ibi ° quid ergo est, fratres, etc.. circa primum duo facit. primo ostendit, quod donum prophetiae est excellentius quam dono linguarum, rationibus sumptis ex parte infidelium, secundo ex parte fidelium, * ibi ° fratres mei, etc.. prima pars dividitur in duas. primo ostendit, quod donum prophetiae est excellentius dono linguarum, quantum ad usum eorum in exhortationibus seu praedicationibus; secundo quantum ad usum linguarum, qui est in orando. ad haec enim duo est usus linguae, * ibi ° et ideo loquitur, etc.. circa primum duo facit. primo enim praemittit unum, per quod continuat se ad sequentia, et hoc est quod dicit: dictum est, quod charitas omnia dona excellit, si ergo ita est, ° sectamini, scilicet viribus, ° charitatem, quae est dulce et salubre vinculum mentium. * I Peter 4, 8: ° ante omnia charitatem, * etc.. col. 3, 14: ° super omnia autem charitatem habete, etc.. secundo subdit illud per quod continuat se ad sequentia. et hoc est quod dicit ° aemulamini, etc.. quasi dicat: licet charitas sit maior omnibus donis, tamen alia non sunt contemnenda. sed ° aemulamini, id est ferventer ametis, spiritualia dona spiritus sancti. * I Peter 3, 13: ° quid est, quod vobis noceat, etc.. licet autem aemulatio quandoque sumatur pro ferventi dilectione, quandoque pro invidia, tamen non est aequivocatio; imo unum procedit ab alio; zelari enim et aemulari designat ferventem amorem alicuius rei. contingit autem quod res amata ita diligatur ferventer ab aliquo, quod non patitur sibi consortem, sed ipse vult eam solus et singulariter. et iste est zelus, qui * secundum quosdam est amor intensus, non patiens constortium in amato. hoc tamen contingit in spiritualibus. unde in charitate non est huiusmodi zelus non patiens constortium in amato, sed tantum in corporalibus, in quibus provenit, quod si aliquis habet illud quod ipse zelat, doleat: et ex hoc consurgit aemulatio, quae est invidia. sicut si ego amo dignitatem seu divitias, doleo quod aliquis habet eas, unde et ei invideo. et sic patet, quod ex zelo surgit invidia. * cum ergo dicitur ° aemulamini spiritualia, non intelligitur de invidia, quia spiritualia possunt a multis haberi, * sed dicit, ° aemulamini, ut inducat ad ferventer amandum deum. et quia inter spiritualia est gradus quidam, quia prophetia excedit donum linguarum, * ideo dicit ° magis autem, ut prophetetis, quasi dicat: inter spiritualia magis aemulamini donum prophetiae. * I Thess. v, v. 19 s.: ° spiritum nolite extinguere, prophetias nolite spernere. ad explanationem autem totius capitis praenotanda sunt tria, scilicet quid sit prophetia, quot modis dicatur in scriptura sancta prophetia et quid sit loqui linguis. circa primum sciendum est, quod propheta dicitur, quasi procul videns, * et secundum quosdam dicitur a for faris, sed melius dicitur a pharos, quod est videre. * unde i reg. c. ix, 9 dicitur, quod ° qui nunc dicitur propheta, olim videns dicebatur. unde visio eorum quae sunt procul, sive sint futura contingentia, sive supra rationem nostram, dicitur prophetia. est igitur prophetia visio seu manifestatio futurorum contingentium, seu intellectum humanum excedentium. ad huiusmodi autem visionem quatuor requiruntur. cum enim cognitio nostra sit per corporalia et per phantasmata a sensibilibus accepta, primo exigitur quod in imaginatione formentur similitudines corporales eorum quae ostenduntur, * ut dionysius dicit quod impossibile est aliter lucere nobis divinum radium, nisi varietate sacrorum velaminum circumvelatum. secundum quod exigitur est lumen intellectuale, ad ea quae supra naturalem cognitionem nostram ostenduntur cognoscenda, nisi enim ad similitudines sensibiles in imaginatione formatas intelligendas adsit lumen intellectuale, ille cui similitudines huiusmodi ostenduntur, non dicitur propheta, sed potius somniator, sicut pharao, qui licet viderit spicas et vaccas, quae erant indicativa futurorum quorumdam, quia tamen non intellexit, sed potius ille, scilicet ioseph, qui interpretatus est. et similiter est de nabuchodonosor, qui vidit statuam, et non intellexit, unde nec propheta dicitur, sed daniel. * et propter hoc dicitur, dan. x, 1: ° intelligentia opus est in visione. tertium quod exigitur, est audacia ad annuntiandum ea quae revelantur. ad hoc enim deus revelat, ut aliis denuntientur. * Jer. i, 9: ° ecce dedi verba mea in ore. quartum est operatio miraculorum, quae sunt ad certitudinem prophetiae. nisi enim facerent aliqua, quae excedunt operationem naturae, non crederetur eis in his, quae naturalem cognitionem transcendunt. secundum ergo hos modos prophetiae, dicuntur aliqui diversis modis prophetae. aliquando enim aliquis dicitur propheta, qui habet omnia ista quatuor, scilicet quod videt imaginarias, et habet intelligentiam de eis, et audacter annuntiat aliis, et operatur miracula, * et de hoc dicitur num. xii, 6: ° si quis fuerit inter vos propheta, etc.. aliquando autem dicitur propheta ille, qui habet solas imaginarias visiones, sed tamen improprie et valde remote aliquando etiam dicitur propheta, qui habet intellectuale lumen ad explanandum etiam visiones imaginarias, sive sibi, sive alteri factas, vel ad expondendum dicta prophetarum, vel scripturas apostolorum. et sic dicitur propheta omnis quis discernit doctorum scripturas, quia eodem spiritu interpretatae sunt quo editae sunt. et sic salomon et david possunt dici prophetae, inquantum habuerunt lumen intellectuale, ad clare et subtiliter intuendum; nam visio david intellectualis tantum fuit. dicitur etiam propheta aliquis solum ex hoc quod prophetarum dicta denuntiat, seu exponit, seu cantat in ecclesia, et hoc modo * dicitur i reg. xix, 24: quod saul erat inter prophetas, id es, inter canentes dicta prophetarum. dicitur etiam aliquis propheta ex miraculorum operatione, * secundum illud eccli. c. xlviii, 14, quod ° corpus elisei mortuum propheavit, id est, miraculum fecit. quod ergo dicit hic apostolus per totum caput de prophetis, intelligendum est de secundo modo, scilicet quod ille dicitur prophetare, qui per lumen intellectuale divinum, visiones sibi et aliis factas exponit. et secundum hoc planum erit, quod hic dicitur de prophetis. circa secundum sciendum est, quod quia in ecclesia primitiva pauci erant quibus imminebat fidem christi praedicare per mundum, ideo dominus, ut commodius et pluribus verbum dei annuntiarent, dedit eis donum linguarum, quibus omnibus praedicarent. non quod una lingua loquentes ab omnibus intelligerentur, * ut quidam dicunt, sed, ad litteram, quod linguis diversarum gentium, imo omnium loquerentur. * unde dicit apostolus ° gratias ago deo, quod omnium vestrum lingua loquor, * et act. ii, 4 dicitur: ° loquebantur variis linguis, etc.. et hoc donum multi adepti sunt a deo in ecclesia primitiva, corinthii autem quia curiosi erant, ideo libentius volebant illud donum, quam donum prophetiae, quod ergo dicitur hic loqui lingua, vult apostolus intelligi lingua ignota, et non explanata, sicut si lingua theutonica loquatur quis alicui gallico, et non exponat, hic loquitur lingua. vel etiam si loquatur visiones tantum, et non exponat, loquitur lingua. unde omnis locutio non intellecta, nec explanata, quaecumque sit illa, est proprie loqui lingua. * his ergo visis ad expositionem litterae accedamus, quae plana est. circa hoc ergo duo facit. primo probat, quod donum prophetiae excellentius est dono linguarum; secundo excludit quamdam obiectionem, * ibi ° volo autem vos, etc.. quod autem donum prophetiae excedat donum linguarum, probat duabus rationibus, quarum prima sumitur ex comparatione dei ad ecclesiam; secunda ratio sumitur ex comparatione hominum ad ecclesiam. prima autem ratio talis est: illud per quod facit homo ea non solum quae sunt ad honorem dei sed etiam ad utilitatem proximorum est melius, quam illud quod fit tantum ad honorem dei sed etiam ad proximi utilitatem, per donum vero linguarum
solum illud fit quod est ad honorem dei; ergo, etc.. huius autem rationis ponit medium, et primo quantum ad hoc quod dicit, quod qui loquitur lingua. honorat tantum deum. * ei hoc est quod dicit ° qui loquitur lingua, scilicet ignota, ° non loquitur hominibus, id est, ad intellectum hominum, ° sed deo, id est, ad honorem dei tantum. vel ° deo, quia ipse deus solus intelligit. * sap. i, 10: ° auris zeli dei audit omnia, etc.. et quod non loquatur homini, * subdit ° nemo enim audit, id est intelligit. sic enim frequenter accipitur, non audire, pro non intelligere.* matth. xiii, 9: ° qui habet aures audiendi, audiat. quare autem soli deo loquatur, * subdit quod ipse deus loquitur. unde dicit ° spiritus autem dei loquitur mysteria, id est occulta. * matth. x, 20: ° non enim vos estis, qui loquimini, * etc.. supra ii, 11: ° nemo novit quae sunt spiritus dei, etc.. secundo probat id quod dicit, quod prophetia est ad honorem dei et utilitatem proximorum. * unde dicit ° nam qui prophetat, etc., id est explanat visiones seu scripturas, ° loquitur hominibus, id est ad intellectum hominum, et hoc ° ad aedificationem incipientium, et ad ° exhortationem proficientium. * i thess. v, 14: ° consolamini, pusillanimes. * tit . ii, 15: ° loquere et exhortare, et ad consolationem desolatorum. vel aedificatio pertinet ad spiritualem affectionem, quia ibi primo incipit aedificium spirituale. * eph. ii, 22: ° in quo et vos coaedeficamini, etc.. exhortatio vero ad inductionem ad bonos actus, quia si affectus est bonus, tunc actus est bonus. * tit. ii, 15: ° haec loquere et exhortare. consolatio vero inducit ad tolerantiam malorum.. * rom. xv, 4: ° quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. ad haec enim tria inducunt praedicantes divinam scripturam. secunda ratio talis est: illud quod est utile soli facienti est minus quam illud quod prodest etiam aliis; loqui autem linguis est utile soli ei qui loquitur. prophetare vero aliis prodest; igitur, etc.. huius autem rationis ponit medium et primo quantum ad primam partem medii, * et hoc est quod dicit ° qui loquitur lingua, semetipsum * etc.. ps. xxxviii, 4: ° concaluit cor meum intra me, etc.. secundo quantum ad secundam partem, * et hoc est quod dicit ° qui autem prophetat, ecclesiam, id est fideles, ° aedificat instruendo. * eph. ii, 20: ° superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum.

Lectures on I Corinthians 14:5-12. Ic2

Reportationes. 088 R1C cp14. pg 388ff

1c2. Hic apostolus excludit obiectionem seu falsum intellectum, qui posset esse circa praemissa. * possent enim aliqui creder, quod ex quo apostolus praefert prophetiam dono linguarum, quod donum linguarum esset contemnendum. * unde, ut hoc excludat, dicit ° volo autem vos, etc.. ubi primo ostendit, quid intenderit insinuare; secundo rationem horum assignat, * ibi ° nam maior, etc.. dicit ergo licet haec, quae dicta sunt supra, dixerim, non tamen volo vos donum linguarum spernere, sed ° volo vos omnes loqui linguis, tamen ° magis volo ut prophetis * num. xi, 29: ° quis tribuat ut omnis populus, etc.. cuius rationem assignat, * cum dicit ° nam maior, etc., quasi dicat; ideo volo ut magis prophetetis, quia ° maior est, etc.. et huius ratio est, quia aliquando aliqui moventur, a spiritu sancto loqui aliquid mysticum, quod ipsi non intelligunt; unde isti habent donum linguarum. aliquando autem non solum loquuntur linguis, sed etiam ea, quae dicunt, interpretantur. * et ideo dicit ° nisi forte interpretetur. nam donum linguarum cum interpretatione est melius quam prophetia; quia, * sicut dictum est, interpretatio cuiuscumque ardui pertinet ad prophetiam, unde qui loquitur et que interpretatur propheta est et donum linguarum habet, et interpretatur, ut ecclesiam die aedificet; * ideo dicit ° ut ecclesia, etc., id est non solum intelligat se, sed etiam ut ecclesia aedificetur. * rom. xiv, 19: ° quae aedificationis sunt invicem custodiamus. * et rom. xv, v. 2: ° unusquisque proximo suo placeat in bonum ad aedificationem, nunc autem, fratres, etc.. hic probat donum prophetiae esse excellentius quam donum linguarum, per exempla, et hoc tripliciter. primo per exemplum a seipso sumptum, secundo per exemplum sumptum a rebus inanimatis, * ibi, ° tamen quae sine anima, etc.; tertio per exemplum sumptum ab hominibus diversimode loquentibus, * ibi ° tam multa, etc.. tertio per exemplum sumptum ab hominibus diversimode loquentibus, * ibi ° tam multa, etc.. ex seipso autem argumentatur sic: constat ergo quod ego non minus habeo donum linguarum quam vos; sed si loquerer vobis solum linguis, et non interpretarer, nihil vobis prodessem. ergo nec vos ab invicem. * et hoc est quod dicit ° nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens. hoc dupliciter potest intelligi, scilicet vel linguis ignotis, vel, ad litteram, quibuscumque signis non intellectis. ° quid vobis prodero, nisi loquar vobis aut in revelatione, etc.. ubi notandum quod ista quatuor, scilicet ° aut in revelatione, etc., possunt dupliciter distingui. uno modo penes ea de quibus sunt. et sic sciendum est, quod illustratio mentis ad congnoscendum, et de quatuor, quia vel est de divinis, et haec illustratio pertinet ad donum sapientiae. divinorum enim, * ut supra dictum est ii, 11 est revelatio, quia, ° quae sunt dei, nemo novit, * etc.. et ideo dicit ° in revelatione, qua scilicet illuminatur mens ad cognoscendum divina. vel est de terrenis, et non de quibuscumque, sed de illis tantum, quae sunt ad aedificationem fidei, et hoc pertinet ad donum scientiae, * et ideo dicit ° in scientia, non geometriae, nec astrologiae, quia haec non pertinent ad aedificationem fidei, sed in scientia quae est sanctorum. * sap. x, 10: ° dedit illi scientiam sanctorum, etc.. vel est de eventibus futurorum, et hoc pertinet ad donum prophetiae; * et ideo dicit ° aut in prophetia. * sap. viii, 8: ° signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et saeculorum. notandum autem quod prophetia non accipitur hic communiter, * scilicet secundum quod supra dictum est, sed accipitur hic particulariter prout est manifestatio futurorum tantum. * et secundum hoc diffinitur a cassiodoro: ° prophetia est divina inspiratio rerum futura immobili veritate denuntians. * eccli. xxiv, 46: ° adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, etc.. vel est de agendis moralibus, et hoc pertinet ad doctrinam, * et ideo dicit ° aut in doctrina. * rom. xii, 7: ° qui docet in doctrina. * prov. xiii, 15: ° doctrina bona dabit gratiam. alio modo possunt haec distingui penes diversos modos acquirendi cognitionem. et sic sciendum est quod omnis cognitio aut est a supernaturali principio, scilicet deo, aut naturali, scilicet lumine naturali intellectus nostri. si autem a supernaturali principio, scilicet lumine divino infuso, hoc potest esse dupliciter, quia aut infunditur subito cognitio, et sic est revelatio; aut infunditur successive, et sic et prophetia, quam non subito habuerunt prophetae, sed successive et per partes, ut eorum prophetiae ostendunt, si vero cognition acquiratur a naturali principio, hoc est aut per studium proprium, et sic pertinet ad scientiam; aut traditur ab alio, et sic pertinet ad doctrinam. ° tamen quae sine anima, etc.. hic ostendit idem per exampla sumpta ex rebus inanimatis, scilicet per instrumenta quae videntur vocem habere. et primo per instrumenta gaudii; secundo per instrumenta pugnae, * ibi ° etenim si incertam, etc.. dicit ergo: hoc non solum patet * per ea quae supra dicta sunt, sed etiam quantum ad ea, quae sine anima vocem dant, quod loqui linguis non solum non prodest aliis. et ° quae sine anima sunt vocem dantia. * contra. vox est sonus ab ore animalis prolatus, naturalibus instrumentis formatus. non ergo ea quae sunt sine anima dant vocem. dicendum est quod licet vox non sit nisi animalium, tamen potest dici per quamdam similtudinem, scilicet secundum quod quaedam, sicuti instrumenta, habent quamdam consonantiam et melodiam, et ideo de illis facit mentionem, scilicet de cithara, quae dat vocem tactu, et tibia, quae faltu, si ergo haec dant vocem sine distinctione, ° quomodo scietur, etc.. cum enim homo per instrumenta aliquid intendat exprimere, scilicet aliquos cantus, qui ordinantur vel ad fletum, vel ad gaudium, * is. xxx, 29: ° canticum erit vobis sicut vox sanctificatae solemnitatis et laetitia cordis, sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem domini, vel etiam ad lasciviam, non poterit diiudicari ad quid canitur tibia, aut ad quid cithara, si sonus sit confusus et indistinctus. ita si homo loquitur linguis, et non interpretatur, non poterit sciri quid velit dicere. °etenim si incertam vocem dederit, etc.. hic ostendit idem per exempla inanimatorum, scilicet per instrumenta ad pugnam ordinata. * et sumitur haec similtudo ex lib. num. x, v. 1-10. ibi enim legitur quod dominus praecepit moysi ut faceret duas tubas argenteas, quae essent ad conveniendum populum, ad movendum castra et ad pugnandum. et pro quolibet istorum habebant certum modum tubandi, quia aliter dabant vocem quando debebant convenire ad concilium, aliter quando movebant castra, et aliter quando pugnabant. et ideo arguit apsotolus quod sicut ° si tuba det incertam vocem, id est indistinctam, nescitur utrum se debeant parare ad bellum; et ita vos, si loquimini tantum linguis, nisi distinctum sermonem dicatis interpretando, vel exponendo, non poterit quis quis scire quid loquamini. per tubam potest intellligi praedicator. *(Isaiah 58:1) ° quasi tuba exalta vocem tuam, etc.. ratio autem quare non potest sciri quid loquamini est quia ° eritis in aera loquents, ide est, inutiliter. * supra ix, 26: ° sic pugno non quasi aera verberans, etc.. ° tam multa, etc.. hic sumit exemplum a diversis linguis loquentium. et circa hoc tria faci. primo ostendit diversitatem linguarum; secundo inutilitatem loquentium sibi ad invicem in linguis extraneis, * ibi ° si ergo nesciero, etc.; tertio concludit quod intendit * ibi ° sic et vos quoniam aemulatores, etc.. dicit ergo primo. multae et diversae linguae in mundo sunt, et quilibet potest loqui quacumque vult; si tamen non loquatur determinate, non intelligitur. * et hoc est quod dicit ° tam multa, etc.. hoc potest dupliciter exponi, quia potest continuari cum praecedentibus, ut dicatur: ° eritis in aera loquentes, et tam multa, ut puta, etc.; quasi dicat: ideo in aera, id est, inutiliter loquimini omnibus linguis, qui loquimini sine intellectu, quae tamen proprias significationes vocum ad hoc habent, ut intelligantur. nihil enim sine voce est. vel potest sic punctuari: ° eritis in aera loquentes. tam multa, ut puta, sunt genera linguarum, id est si
ngulis linguis. ° si ergo nesciero, etc.. hic ostendit horum inutilitatem. * et hoc est quod dicit: si loquar omnibus linguis, sed ° si nesciero virtutem vocis, id est significationem vocis, ° ero cui loquar barbarus. * ier. v, 15: ° adducam super te gentem de longinquo, gentem cuius ignoras linguam. nota quod barbari, * secundum quosdam, dicutnur illi, quorum idioma discordat omnino a latino. * alii vero dicunt quod quilibet extraneus est barbarus omni alii extraneo, quando scilicet non intelligitur ab eo. * sed hoc non est verum, quia, secundum isidorum, barbaria est specialis natio. * col. iii, v. 11: ° in christo iesu non est barbarus et scytha, etc.. sed secundum quod virtute corpores vigent, in virtute rationis deficiunt et sunt quasi extra leges et sine regimine iuris. * et huic videtur consonare aristoteles in politicis suis. consequenter, * cum dicit ° sicut, etc., concludit quod intendit, et hoc potest dupliciter construi. primo ut punctetur hoc modo, quasi dicat: sic ego ero barbaris vobis, si loquar sine significatione et interpretatione, sicut et vos eritis barbari ad invicem: et ideo ° quaerite, ut abundetis, etc., et hoc ° quoniam estis aemulatores, etc.. vel, alio modo, ut totum ponatur sub distinctione; quasi diceret: ne ergo sitis aemulatores spirituum, id est, donorum spiritus sancti, ° quaerite ‘ a deo, ° ut abundetis. * prov. xv, 5: ° in abundanti iustitia virtus maxima est. quae quidem iustitia est aedificare alios. * matth. vii, 7: ° petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.

Lectures on I Corinthians 14:13-17. Ic3

Reportationes. 088 R1C cp14. pg 388ff

1c3 Supra ostendit apostolus excellentiam doni prophetiae ad donum linguarum, rationibus sumptis ex parte exhortationis, hic vero ostendit idem rationibus sumptis ex parte orationis: haec enim duo per linguam exercemus, orationem scilicet et exhortationem. et circa hoc duo facit. primo enim probat excellentiam prophetiae ad donum linguarum rationibus; secundo exemplis, *ibi ° gratias ago deo meo, etc.. circa primum duo facit, primo enim probat excellentiam prophetiae ad donum linguarum rationibus; secundo exemplis, * ibi ° gratias ago deo meo, etc.. circum primum duo facit. primo ponit necessitatem orationis; secundo ostendit quomodo in oratione plus valet donum prophetiae quam donum linguarum ° nam si orem lingua, etc.. dicit ergo primo: dixi quod donum linguarum sine dono prophetiae non valet, ° et ideo, quia interpretari est actus prophetiae, quae est excellentior illi, ° qui loquitur lingua, ignota vel extranea, vel aliqua mysteria occulta, ° oret scilicet deum, ° ut interpretetur, id est, ut interpretandi gratia detur sibi. * col. iv, 3: ° orantes ut deus aperiat ostium. * glossa aliter exponit ° oret. orare enim dicitur dupliciter, scilicet vel deprecari deum vel persuadere, quasi dicat ° qui loquitur lingua, oret, id est ita persuadeat ° ut interpretetur. * et sic accipit orare hic glossa per totum capitulum. sed non est haec intentio apostoli, sed pro deprecatione ad deum. ° nam si orem, etc.. hic ostendit quod in orando plus valet prophetia, quam donum linguarum, et hoc dupliciter. primo, ratione sumpta ex parte ipsius orantis; secundo ratione sumpta ex parte audientis, * ibi ° caeterum, si benedixeris, etc.. circa primum duo facit. primo ponit rationem ad propositum ostendendum; secundo removet objiectionem, * ibi ° quid ergo, etc.. circa primum sciendum est quod duplex est oratio. una est privata, quando scilicet quis orat in seipso et pro se; alia publica, quando quis orat coram populo et pro aliis: et in utraque contingit uti et dono linguarum et dono prophetiae et ideo vult ostendere quod in utraque plus valet donum prophetiae, quam donum linguarum. et primo in oratione privata, dicens, quod si sit aliquis idiota, qui faciat orationem suam, dicens psalmum, vel pater noster, et non intelligat ea quae dicit, iste orat lingua, et non refert utrum oret verbis sibi a spiritu sancto concessis, sive verbis aliorum; et si sit alius qui orat, et intelligit quae dicit, hic quidem orat et prophetat, constat quod plus lucratur qui orat et intelligit, quam qui tantum lingua orat, qui scilicet non intelligit quae dicit, nam ille qui intelligit, reficitur et quantum ad intellectum et quantum ad affectum; sed mens eius, qui non intelligit, est sine fructu refectionis. unde et cum melius sit refici quantum ad affectum et intellectum, quam quantum ad affectum solum, constat quod in oratione plus valet prophetiae donum quam solum donum linguarum. et hoc est quod dicit: dico quod ° oret, ut interpretetur, nam si orem lingua, id est orando utor dono linguarum, ita quod proferam aliqua quae non intelligo, tunc ° spiritus meus, id est spiritus sanctus mihi datus, ° orat, qui inclinat et movet me ad orandum. et nihilominus mereor in ipsa oratione, quia hoc ipsum, quod moveor a spiritu sancto, est mihi meritum. * rom. viii, 26: ° nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse spiritus sanctus postulare nos facit. vel ° spiritus meus, id est ratio mea, ° orat, id est dictat mihi quod ego loquar ea quae ad bonum sunt, sive verbis propriis sive aliorum sanctorum. vel ° spiritus meus, id est virtus imaginativa, ° orat, inquantum voces seu similitudines corporalium sunt tantum in imaginatione absque hoc quod intelligantur ab intellectu; * et ideo subdit: ° mens autem mea, id est intellectus meus, ° sine fructu est, quia non intelligit. et ideo melius est in oratione prophetia seu interpretatio, quam donum linguarum. sed numquid quandocumque quis orat, et non intelligit quae dicit, sit sine fructu orationis? dicendum quod duplex est fructus orationis. unus fructus est meritum quod homini provenit; alius fructus est spirtualis consolatio et devotio concepta ex oratione. et quantum ad fructum devotionis spiritualis privatur qui non attendit ad ea quae orat, seu non intelligit; sed quantum ad fructum meriti, non est dicendum quod privetur; quia sic multae orationes essent sine merito, cum vix unum pater noster potest homo dicere, quin mens ad alia feratur. et ideo dicendum est quod quando orans aliquando divertit ab his quae dicit, seu quando quis in uno opere meritorio non continue cogitat in quolibet actu, quod facit hoc propter deum, non perdit rationem meriti. cuius ratio est, quia in omnibus actibus meritoriis, qui ordinantur ad finem rectum, non requiritur quod intentio agentis coniungatur fini, secundum quemlibet actum; sed vis prima, quae movet intentionem, manet in toto opere, etiam si aliquando in aliquo particulari divertat; et hic prima vis facit totum opus meritorium, nisi interrumpatur per contrarium affectionem. quae divertat a fine praedicto ad finem contrarium. sed sciendum est quod triplex est attentio. una est ad verba quae homo dicit: et haec aliquando nocet, inquantum impedit devotionem; alia est ad sensum verborum, et haec nocet, non tamen est multum nociva; tertia est ad finem, et haec est melior et quasi necessaria. * tamen id quod dicit apostolus ° mens est sine fructu, intelligitur de fructu refectionis. ° quid ergo est, * etc.. quia posset aliquis dicere ex quo orare lingua est sine fructu mentis, sed tamen spiritus orat, numquid ergo non est orandum spiritu? ideo apostolus hoc removet dicens, quod utroque modo orandum est, et spiritu et mente: quia homo debet servire deo de omnibus quae habet a deo; sed a deo habet spiritum et mentem, et ideo debet de utroque orare. * eccli. xlvii, 10: ° de omni corde suo laudabit dominum, * etc.. et ideo dicit ° orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, etc.. et sic dicit orabo et psallam. * de istis duobus iac. v, 13: ° tristatur quis in vobis? oret aequo animo, et psallat. * ps. ix, v. 12: ° psallite dominio, etc.. ° orabo ergo spiritu, id est imaginatione, ° et mente, id est voluntate. ° caeterum si benediceris, plus valet quam donum linguarum, etiam in oratione publica, quae est quando sacerdos publice orat, ubi aliquando dicit quaedam quae non intelligit, [pg. 389] aliquando aliqua quae intelligit, et circa hoc tria facit. primo ponit rationem; secundo exponit eam. * ibi ° quomodo dicit, etc.; tertio probat quod supposuerat, * ibi ° quoniam quid, etc.. dicit ergo: dixi quod donum prophetiae in oratione privata plus valet, ° caeterum, pro sed, et in publica, quia ° si benedixeris, id est si benedictionem dederis, ° spiritu, id est in lingua quae non intelligatur, seu imaginatione, et motus a spiritu sancto, ° quis supplet locum idiotae? idiota proprie dicitur qui scit tantum linguam in qua natus est; quasi diceret: quis dicet illud quod debet dicere ibi idiota? quod est, dicere: ° amen. et ideo dicit ° quomodo dicet super tuam benedictionem? * ubi glossa exponit, id est: ° quomodo consentiet benedictioni a te factae in persona ecclesiae? * Is. lxv, 16: ° qui benedictus est super terram, benedicetur in deo, amen. amen idem est quod fiat, vel verum est; quasi dicat: si non intelligit quae dicis, quomodo conformabit se dictis tuis? potest quidem se conformare, etiam si non intelligat, sed in generali tantum, non in speciali, quia non potest intelligere quid boni dicas, nisi quod benedicas tantum. sed quare non dantur benedictiones in vulgari, ut intelligantur a populo, et conforment se magis eis? dicendum est quod hoc forte fuit in ecclesia primitiva, sed postquam fideles instructi sunt et sciunt quae audiunt in communi officio, fiunt benedictiones in latino. consequenter probat, quare non potest dicere ° amen, * cum dicit ° nam tu quidem, id est: licet ° tu gratias agas bene deo, inquantum intelligis, ° sed aliter, qui audit et non intelligit, ° non aedificatur, inquantum non intelligit in speciali, etsi in generali intelligat et aedificetur. * eph. iv, 29: ° omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus est
ad aedificationem fidei. et ideo melius est ut non solum lingua benedicat, sed etiam, ut interpretetur et exponat, licet tu qui gratias agis, bene agas.

Lectures on I Corinthians 14:18-22. Ic4

Reportationes. 088 R1C cp14. pg 389ff

lc4 Hic ostendit apostolus excellentiam doni prophetiae ad donum linguarum per rationes sumptas ex parte sui ipsius. et circa hoc duo facit. primo agit gratias de dono linguarum sibi a deo dato; secundo se eis in exemplum proponit, * ibi ° sed in ecclesia volo, * etc.. dicit ergo ° gratias ago, etc., quasi dicat: non ideo vilipendo donum linguarum, quia ego dico quod donum prophetiae sit excellentius, sed debet charum haberi, unde et ° ego gratias ago, etc.. est ergo de omnibus gratias agendum. * i thess. v, 18: ° in omnibus gratias agite, etc.. vel ° gratias ago, quasi dicat non ideo vilipendo donum linguarum, quasi eo carens, immo etiam ego habeo; * et ideo dicit ° gratias ago, etc.. et ne intelligatur quod omnes loquerentur una lingua. * dicit ° quod omnium vestrum lingua loquor, * act. ii, 4: ° loquebantur variis linguis apostoli, etc.. ° sed in ecclesia. hic ponit se in exemplum, quasi dicat: si ego habeo donum linguarum sicut et vos, debetis facere illud quod facio. ° sed ego volo, id est magis volo, ° loqui in ecclesia quinque, id est pauca, ° verba sensu meo, id est intellectu, ut scilicet ego intelligam et intelligar, et ex hoc ° instruam alios, quam decem millia, id est quamcumque multitudinem, ° verborum in lingua; quod est loqui non ad intellectum quocumque modo fiat, * ut supra expositum est. * dicunt quidam quod ideo dicit ° quinque, quia apostolus videtur velle, quod magis velit dicere solum unam orationem ad intellectum, quam multas sine intellectu. oratio autem, * secundum grammaticas, ad hoc quod debeat facere perfectum sensum, debet habere quinque, scilicet subiectum, praedicatum, copulam verbalem, determinationem subiecti, et determinationem praedicati. * aliis videtur melius quod quia ad hoc loquendum est cum intellectu, ut alii doceantur, ideo ponit ° quinque, quia doctor debet quinque, scilicet: credenda, * tit. ii, 11: ° haec loquere et exhortare, etc.; agenda * mc. xvi, v. 15: ° euntes in mundum, etc.; vitanda, scilicet peccata * eccli. xxi, 2: ° quasi a facie colubri fuge, * etc.; is. lviii, 1: ° annuntia populo meo scelera, etc.; speranda scilicet mercedem aeternam, * i petr, i, 10; ° de qua salute exquisierunt, etc.; timenda, scilicet poenas aeternas, * matth. xxv, 21: ° ite, maledicti, in ignem aeternum, etc.. ° fratres mei, nolite, etc.. hic ostendit excellentiam doni prophetiae ad donum linguarum, rationibus sumptis ex parte infidelium. et circa hoc duo facit. primo excitat attentionem, et reddit attentos; secundo arguit ad propositum, * ibi ° in lege quid scriptum est? circa primum videtur apostolus excludere pallium excusationis aliquorum qui ideo docent quaedam rudia et superficialia, quasi ostendant se volentes vivire in simplicitate, et ideo non curantes de subtilitatibus ad quas secundum rei veritatem non attingunt, ° habentes verbum domini ad hoc matthaei xviii, 3: ° nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, * etc.. sed hoc apostolus excludit, cum dicit ° nolite pueri effici sensu, id est nolite puerilia et inutilia et stulta loqui et docere. * supra xiii, v. 11: ° cum essem parvulus, etc.. sed quomodo debetis effici pueri? affectu, non intellectu. * et ideo dicit ° sed malitia. ubi sciendum est quod parvuli deficiunt in cogitando mala, et sic debemus effici parvuli, * et ideo dicit ° sed malitia parvuli estote, et deficiunt in cogitando bona, et sic non debemus esse parvuli, immo viri perfecti, * et ideo dicit ° sensibus autem perfecti, etc., id est ad discretionem boni et mali perfecti sitis. * unde hebr. v, 14: ° perfectorum est solidus cibus, etc.. non ergo laudatur in vobis simplicitas quae opponitur prudentiae, sed simplicitas, quae astutiae. * et ideo dominus dicit matth. c. x, 16: ° estote prudentes sicut serpentes. * rom. xvi, 19: ° volo vos sapientes esse in bono, simplices in malo. consequenter * cum dicit ° in lege quid scriptum est? arguit ad propositum. ubi sciendum est quod hoc argumentum, * sicut patet per glossam, distinguitur per multa; sed secundum intentionem apostoli non videtur quod attendatur in loco hoc nisi una ratio. et ratio sua ad probandum quod donum prophetiae est excellentius, quam donum linguarum, est talis: omne quod plus valet ad illud ad quod alterum principaliter ordinatur, et melius illo altero ordinato ad hoc; sed tam donum prophetiae, quam donum linguarum, ordinatur ad conversionem infidelium; sed prophetiae plus valent ad hoc, quam donum linguarum: ergo prophetia est melior. circa hanc ergo rationem duo facit. primo ostendit ad quid ordinatur donum linguarum, et ad quid donum prophetiae; secundo quod plus valet donum prophetiae, * ibi ° si ergo conveniat universa, etc.. circa primum duo facit. primo inducit auctoritatem; secundo ex auctoritate arguit ad propositum, * ibi ° itaque linguae, etc.. circa primum sciendum est, * quod hoc quod dicit ° in lege quid scriptum est? potest legi vel interrogative, quasi dicat: non debetis effici pueri sensibus, sed perfecti, et hoc est videre et scire legem. unde si estis perfecti sensibus, sciatis scilicet legem, et in lege quid scriptum est de linguis? quae sunt inutiles aliquando ad id ad quod ordinatae sunt, quia licet in diversis linguis loquar, scilicet populo iudaeorum, tamen homo non exaudit, etc.. potest etiam legi remissive ° in lege quid scriptum est. quasi dicat: nolite moveri sicut pueri ad aliquid appetendum, non discernentes utrum bonum vel minus bonum sit quod affectatis, et praeponatis meliori bono, sed estote perfecti sensibus, id est discernatis inter bona et magis bona, et sic affectetis. et hoc fit si cogitatis quid scriptum est in lege ° quoniam in aliis, * etc., sap. vi, 16: ° cogitare ergo de illa, sensus est consummatus. * et dicit ° in lege, non accipiendo legem stricte pro quinque libris moysi tantum, * sicut accipitur lc. ult,: ° necesse est impleri omnia quae scripta sunt de me in lege, etc.. sed pro toto veteri testamento, * sicut accipitur io. xv, 25: ° ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est: quia odio habuerunt me gratis, * quod tamen in ps. xxiv, 19 scriptum est. accipitur tamen haec auctoritas ex is. c. xxviii, 11, ubi littera nostra habet: ° in loquela labii et lingua altera loquetur ad populum istum. * hoc igitur scriptum est ° quoniam in aliis linguis, id est in diversis generibus linguarum, et ° labiis, id est in diversis idiomatibus et modis pronuntiandi, ° loquar populo huic, scilicet iudaico, quia hoc signum specialiter fuit datum ad conversionem populi iudaeorum. ° nec sic exaudient, quia scilicet signis visis non crediderunt. is. vi, 10: ° excaeca cor populi huius, etc.. sed quare deus dedit eis signa, si non debebant converti? ad hoc sunt duae rationes. una ratio est, quia licet non omnes conversi fuerint, tamen aliqui sunt conversi, eo quod non repellit dominus plebem suam, etc.. alia ratio est, ut iustior appareat eorum damnatio, dum manifestius apparet eorum nequitia. * io. xv, v. 22: ° si non venissem, et locutus eis non fuissem, etc.. consequenter, * cum dicit ° itaque linguae, etc., ex inducta auctoritate argumentatur ad propositum quasi dicat: ex hoc manifeste apparet, quod donum linguarum datum est ° non fidelibus ad credendum, quia iam credunt, * io. iv, 42: ° non propter tuam loquelam, etc., ° sed infidelibus, ut convertantur . * in glossa autem ponuntur duae expositiones ambrosii hoc in loco, quae non sunt litteralles: quarum una est ut dicatur: sicut in veteri tetamento locutus sum populo iudaeorum per linguas, id est per figuras, et per labia, id est promittendo bona temporalia, sic, adhuc in novo testamento, loquar et ° aliis labiis, id est spiritualibus, nec tamen sic exaudient me, scilicet quantum ad eorum multitudinem. ° itaque linguae datae sunt ° non fidelibus sed infidelibus, ad manifestandum scilicet eorum infidelitatem. * alia est ° in aliis linguis, id est obscure et parabolice, ° loquar, ut quia sunt indigni. ° non exaudient, id est non intelligent. consequenter ostendit ad quid ordinatur prophetia, scilicet ad instructionem fidelium, qui iam credunt. et ideo quod ° prophetiae datae sunt ° non infidelibus, qui non credunt, * is. liii, 1: ° domine, quis credidit aud
itui nostro? sed fidelibus, ut credant et instruantur. * ez. iii, 17: ° fili hominis, speculatorem dedi te, * etc.. prov. xxix, 18: ° cum defecerit prophetia, etc., ° dissipabitur populus.

Lectures on I Corinthians 14:23-26. Ic5

Reportationes. 088 R1C cp14. pg 389ff

Glossa vult quod hic incipiat alia ratio ad propositum ostendendum. * sed secundum quod dictum est, non est nisi unum posita ratione, et est quasi manifestatio mediae ipsius rationis, scilicet quod prophetia plus valet ad illud, ad quod specialiter ordinatur donum linguarum. unde circa hoc duo facit. primo ostendit inconveniens quod sequitur quantum ad infideles ex dono linguarum, * ibi ° si autem omnes. inconveniens, quod sequitur ex dono linguarum sine prophetia, etiam quantum ad infideles, est quia reputantur insani qui sic loquuntur solis linguis, cum tamen donum linguarum ordinetur ad conversionem infidelium, ut iam patet. * et hoc est quod dicit ° si autem omnes, etc., quasi dicat: ex hoc patet quod linguae non sunt praeferendae prophetiis, quia, ° si conveniant, scilicet omnes fideles, ° in unum, non solum corpore, sed etiam mente, ° act. iv, 32: ° multitudinis credentium erat cor, etc., ° et omnes, qui iam convenerunt, ° loquantur linguis, ad litteram extraneis, vel loquantur ignota et obscura, et, dum sic confuse loquuntur, ° intret aliquis idiota, id est qui non intelligit nisi linguam suam, vel ° infidelis, propter quem datae sunt linguae, ° nonne dicent his, qui sic loquuntur, ° quid insanitis? quod enim non intelligitur, reputatur insanitio. quod si intelligatur lingua, nihilominus quae loquuntur sunt occulta, tamen malum est si non exponantur, quia poterunt credere de vobis, si occulta loquimini, quae creduntur de gentilibus, qui occultabant ea quae faciebant in ritu eorum, propter eorum turpitudinem. et haec etiam insanitio quaedam est. * contra. idem est loqui linguis et loqui litteraliter quantum ad idiotas; cum ergo omnes loquantur litteraliter in ecclesia, qui omnia dicuntur in latino, videtur quod similiter sit insani. dicendum est ad hoc, quod ideo erat insania in primitive ecclesia, quia erant rudes in ritu ecclesiastico, unde nesciebant quae fiebant ibi, nisi exponeretur eis. modo vero omnes sunt instructi; unde licet in latino omnia dicantur, sciunt tamen illud quod fit in ecclesia. * consequenter autem cum dicit ° si autem omnes prophetent, ostendit quod bonum sequitur ex dono prophetiae, et circa hoc tria facit. primo ostendit quid per bonum prophetiae sequatur, quantum ad infideles; secundo ostendit quomodo hoc sequatur, * ibi ° occulta enim, etc.,; tertio, subinfert quis effectus inde proveniat, * ibi ° et ita cadens in faceim, etc.. dicit ergo: constat quod ex dono linguarum non convincuntur infideles; ° si autem, pro sed; si hi, qui conveniunt ° prophetent, id est omnes ad intellectum loquantur, vel exponant scripturas vel etiam revelationes eis factas interpretentur. omnes dico non simul, sed unus port alium sic prophetent. ° intret autem, scilicet ecclesiam, ° idiota aliquis, scilicet non habens nisi linguam maternam, hoc est bonum quod inde sequitur, quia ° convincitur de aliquo errore, qui ostenditur sibi. * ier. xxxi, 19: ° postquam ostendisti mihi, confusus sum ab omnibus, qui prophetant, ° diiudicatur. quasi dicat: damnabilis ostenditur de malis moribus et vitiis suis. * i cor. ii, 15: ° spiritualis, id est doctor, ° omnia diiudicat, etc.. ad haec enim duo valet prophetia, scilicet ad confirmationem fidei, et instructionem morum. quomodo autem hoc bonum sequatur ex prophetiae dono, * subdit cum dicit ° occulta enim cordis. quod potest intelligi tripliciter. uno modo, et hoc ad litteram, quod aliqui in primitiva ecclesia gratiam habuerunt, ut secreta cordium et peccata hominum scirent. unde legitur de petro, * act. v, 1 ss., quod damnavit ananiam de fraudato pretio agri. * et secundum hoc legitur ° occulta, id est secreta peccata sua, ° manifesta fiunt ab illis qui ea revelant, alio modo, ex hoc quod aliquando quis in praedicatione tangit multa, quae homines gerunt in corde, sicut patet in libris beati gregorii, ubi quilibet invenire potest fere omnes motus cordis, quasi dicat: ideo convincuntur, quia ° occulta cordis sui, id est eas quae gerunt in corde, * prov. xxvii, 19: ° quomodo in aquis resplendet vultus aspicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus, manifestantur, id est tanguntur ab eis, alio modo, quia aliquando occultum cordis dicitur illud quod est alicui dubium et non potest per se certificari. * et secundum hoc legitur ° occulta cordis sui, id est ea de quibus in corde suo dubitabat et quae non credebat, manifestatur, dum scilicet vadens ad ecclesiam frequenter fiunt sibi manifesta, * sicut de seipso dicit augustinus quod ipse ibat ad ecclesiam solum pro cantu et tamen ibi multa de quibus dubitabat et propter quae non iverat, manifestabantur sibi. ex hoc enim sequebatur reverentia, quia convictus reverebatur deum. * et hoc est, quod dicit ° et ita cadens, id est ex quo ita convincebatur et manifestabantur occulta cordis sui, ° cadens in faciem adorabit deum, * matth. ii, 11: ° procidentes adoraverunt eum, quod signum est reverentiae de reprobis autem legitur, quod cadunt retrorsum. * prov. iv, 19: ° via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruent. electus vero in faciem cadit, quia videt ubi prosternitur, quod signum est reverentiae * matth. ii, 11, et lev. c. ix, 24: ° laudaverunt deum ruentes in facies suas. * ps. lxxi, 9: ° coram illo procident aethiopes. et non solum exhibebit reverentiam deo sed etiam ecclesia, quia ° pronuntians dicet ° quod vere deus est ° in vobis, qui prophetatis in ecclesia. * zac. viii, 23: ° ibimus vobiscum, audivimus enim quod deus est vobiscum. apparet igitur quod donum prophetiae est utilius quantum ad infideles. ° quid ergo est, fratres? hic ordinat eos ad usum donorum dictorum. et circa hoc duo facit. primo ostendit qualiter se debeant habere ad usum horum donorum; secundo concludit principale intentum,* ibi ° itaque, fratres, aemulamini [Pg. 390] prophetare, etc., circa primum duo facit. primo ostendit quomodo ordinate se debeant habere in usu dictorum donorum; secundo exprimit eorum praesumptionem, * ibi ° an a vobis sermo, etc.. circa primum tria facit. primo ostendit in generali quomodo se debent habere in omnibus donis; secundo quomodo se habeant quantum ad donum linguarum, * ibi ° sive lingua quis loquatur, etc.; tertio ostendit quomodo se habeant quantum ad donum prophetiae, * ibi ° prophetent duo aut tres, etc.. dicit ergo: prophetare est melius quam loqui linguis. ° quid ergo, fratres, agendum est? hoc scilicet agendum est: nam, ° cum convenitis, constat quod unus non habet omnia dona, et ideo non debet uti aliquis vestrum omnibus donis, sed eo dono quod specialus accepit a deo et quod melius sit ad aedificationem. ° nam unusquisque vestrum habet aliquod donum speciale, ° alius habet psalmum, id est canticum ad laudandum nomen dei, vel psalmos exponit. * abac. iii, 19: ° super excelsa mea deducet me, etc.. ° alius vero ° doctrinam, id est habet praedicationem ad instructionem morum, vel expositionem et spiritualem sensum. * prov. xii, 8: ° doctrina sua cognoscitur vir. alius apocalypsim habet, id est revelationem, vel in somniis, vel in visione aliqua. * dan. ii, 28: ° est deus in caelo revelans mysteria, etc.. ° alius linguam habet, id est donum linguarum, vel legendi prophetias. * act. ii, 4: ° et coeperunt loqui variis linguis, etc.. ° alius interpretationem, * supra xii, 10: ° alii interpretatio sermonum, etc.. haec autem sic ordinantur, quia vel sunt ex solo ingenio naturali vel sunt ad laudem dei, * et sic dicit ° psalmum habet, vel ad instructionem proximi, * et sic dixit ° doctrinam habet. si sunt a solo deo, sic dupliciter: vel sunt aliqua occulta interius * et sic dicit ° apocalypsim habet, vel occulta exterius * et sic dicit ° linguam habet. et ad horum manifestationem est tertium, scilicet ° interpretatio. et debet fieri, ° ut omnia ad aedificationem fiant. * rom. xv, 2: ° unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem.

Lectures on I Corinthians 14:27-40. Ic6

Reportationes. 088 R1C cp14. pg 390ff

Hic apostolus ordinat eos quomodo se habeant ad usum doni linguarum, et circa hoc duo facit. primo ostendit qualiter debent uti dono linguarum; secundo quando debent cessare ab usu. * ibi ° si autem non fuerit, etc.. dicit ergo, primo quod modus utendi dono linguarum talis sit inter vos, ut ° sive quis id est si aliquis, loquatur lingua, id est dicat visiones vel somnia, huiusmodi, locutio non fiat a multis propter occupationem temporis in linguis et non restet locus prophetiis et confusionem generet, sed ° secundum duos, id est duobus, et, si necesse fuerit, secundum ° multum tres, ut sit satis a tribus. * deut. xvii, 6: in ore duorum vel trium, etc.. sed notandum quod haec consuetudo adhuc partim servatur in ecclesia, nam lectiones et epistolas ac evangelia habemus loco linguarum, et ideo in missa secundum duos servatur, quia solum duo dicuntur, quae pertinent ad donum linguarum, scilicet epistola et evangelium. in matutinis secundum multa fit, scilicet tribus lectionibus dictis in uno nocturno. antiquitus enim dicebantur nocturna divisim secundum tres vigilias noctis, nunc vero dicuntur simul, non solum autem debet servari ordo quantum ad numerum loquentium. sed etiam quantum ad modum, * et hoc est quod dicit ° et per partes, id est ut illi qui loquuntur succedant sibi ad invicem, scilicet quod unus post alium loquatur, vel ° per partes, id est intercise, ut scilicet loquatur unam partem visionis, seu instructionis et eam exponat, et post aliam et ipsam exponat, et sic deinceps; quem modum consueverunt servare praedicatores, quando praedicant per interpretationem hominibus ignotae linguae, * et ideo dicit ° et unus interpretetur, consequenter * cum dicit ° si autem non fuerit, etc., ostendit quando non est utendum linguis, dicens quod loquendum est per partes et unus debet interpretari, sed ° si non fuerit aliquis °interpres, id est qui interpretetur, ille, qui donum habet linguarum, ° taceat in ecclesia, id est non loquatur, quia ipse se intelligit, et hoc tacite, orando vel meditando. * Job x, 1: ° loquar in amaritudine animae meae, dicam deo, etc.. ° prophetae autem duo, etc.. hic apostolus ordinat eos, quomodo se habeant ad usum prophetiae, et circa hoc duo facit. primo ostendit qualiter utendum est dono prophetiae, et quantum ad numerum et ad ordinem; secundo ostendit, quibus usus prophetiae interdicitur, * ibi ° mulieres in ecclesia, etc.. circa primum tria facit. primo docet ordinem utendi dono prophetiae; secundo huius rationem assignat, * ibi ° potestis enim omnes, etc.; tertio obiectionem excludit, * ibi ° spiritus prophetarum, etc.. circa primum duo facit. primo determinat ad numerum utentium dono dicto; secundo, docet modum seu ordinem utendi, * ibi ° quod si alii, etc.. circa primum sciendum est quod usus prophetiae secundum quod hic videtur accipere apostolus, est proponere verbum exhortationis ad plebem, exponendo scripturas sacras. et quia erant in primitiva ecclesia plures qui a deo hoc donum habebant, et fideles non erant adhuc multiplicati, ideo, ne esset confusio et taedium, vult apostolus, quod non omnes qui sciunt exponere prophetias et sacram scripturam, prophetent, sed aliqui et determinati. * et hoc est quod dicit ° prophetae, etc., quasi dicat: nolo quod omnes qui conveniunt sed ° duo tantum, · aut, ad plus, ° tres, prout hoc loquendi necessitas exigit, ° dicant, id est exhortentur. et hoc etiam consonat scripturae. * supra xvii, v. 6 et matth. xviii, 16: ° in ore duorom, vel trium, etc.. ° caeteri vero, scilicet illi qui non debent, ° diiudicent ea quae ab his proponuntur, utrum scilicet bene vel male dicta sint: bene dicta approbando, et male dicta retractari faciendo. * supra ii, 15: ° spiritualis homo omnia diiudicat. est etiam servandus ordo in utendo dicto dono, ut si alteri illorum, qui sedebant et tacebant et diiudicabant, fuit aliquid melius revelatum, quam illi qui exhortatur et stat prior, tunc iste, qui stat, debet sedere, et ille, cui melius revelatum est, debet surgere et exhortari. * et hoc est quod dicit ° quod si alii, sedenti, ° revelatum fuerit, scilicet per spiritum sanctum, ° prior stans ° taceat et cedat ei, * rom. xii, 10: ° honor invicem praevenientes. et ratio huius est, quia secundum hunc modum ° potestis, successive, ° prophetare per singulos, id est omnes scilicet, ° ut sic omnes, id est maiores, ° discant, et omnes, id est minores, ° exhortentur, * prov. i, 5: ° audiens sapiens, * etc.. et si aliquis dicat o apostole, ego non possum tacere dum alius prophetat, vel cedere sedenti, ex quo incepi, quia non possum retinere spiritum, qui in me loquitur, * secundum illud iob iv, 2: ° conceptum sermonem tenere quis potest? ideo apostolus hoc removet * cum dicit ° et spiritus prophetarum, etc.. quasi dicat: immo bene potest tacere vel sedere, quia ° spiritus prophetarum, id est spiritus qui dat prophetias, et ponit in plurali numero propter multas revelationes eis instinctas, ° prophetis subiecti sunt, quidem quantum ad cognitionem, * quia, sicut dicit gregorius quod non semper spiritus prophetiae adest prophetis, unde non est habitus, sicut scientia. sic enim sequeretur, quod etiam quantum ad cognitionem eis subiectus esset, et possent uti eo quando vellent, et non uti: sed est quaedam vis aut impresso a deo, illuminans et tangens corda prophetarum, et tunc solum quando sic tanguntur, cognoscunt. unde non est sic eis subiectus. nec secundum hoc intelligitur verbum apostoli, sed spiritus prophetarum sunt subiecti prophetis quantum ad pronuntiationem, quia scilicet in eorum potestate est pronuntiare ea quae revelantur eis quando volunt, et non pronuntiar. et sic nihil valet excusatio, quia non cogit te spiritus quin tacere possis. * et quod hoc sit verum, probat cum dicit ° non enim est dissensionis, etc.. et facit talem rationem. deus numquam cogit ad id unde oriatur rixa vel dissensio, quia deus non est dissensionis sed pacis; sed si cogeret homines spiritus prophetiae ad loquendum, tunc esset causa dissensionis, quia sic vellet semper loqui vel docere vel non tacere alio loquente, de quo alii turbarentur, ergo spiritus sanctus non cogit homines ad loquendum. * ii cor. ult.: ° dues pacis et dilectionis erit vobiscum, * etc.. verumtamen, quia adhuc posset obiicere, quod hoc non faceret, qua solum eis ista mandabat, et non aliis ecclesiis, unde et in gravamen posset videri, ideo apostolus subdit, hoc non solum in eis, sed etiam in omnibus ecclesiis docere. * et hoc est quod dicit ° sicut in omnibus ecclesiis sanctorum doceo, scilicet de usu linguarum et prophetiae. * supra i, 10: ° idipsum dicatis omnes.

Leave a Comment