Basil of Seleucia on Pentecost: Greek and Latin text

A portion from a fifth-century sermon on Pentecost written by Basil of Seleucia in the Greek and parallel Latin.

As found in Migne Patrologia Graeca Vol. 64. Col. 420 to 421. Supplementum Ad S.J. Chrysostom Opera. Homilia in S. Pentecosten. Differences in a duplicate text printed in Migne Patrologia Graeca Vol. 52. Col. 807 to 812 are noted in the footnotes.

Greek Text

δ᾽. Οὕτως ἅρα ποτὲ καὶ κατὰ τὸ Σίναιον ὄρος ἡ φλὸξ ἐτινάσσετο, καὶ Μωῦσῆς ἐν μέσῳ πυρὸς νομοθετεῖν ἐδιδάσκετο· ἀλλὰ1 νῦν μετεώρου πυρὸς ἴπτετο φλὸξ,2 τὰς ἀποστολικὰς κορυφὰς σταδιεύουσα. Ὁ γὰρ τότε Μωῦσέα ταῖς εἰς Ἐβραίους νομοθεσίαις κινήσας αὐτα, εἰς τὴν τῶν ἐθνῶν σωτηρίαν. Διὰ τοῦτο καὶ παλαιῶν μνήμη θαυμάτων τοῖς νέοις ἀνεμίγνυτο· καὶ πάλιν μεσιτεύειν τὸ πῦρ τῷ παραπλησίῳ τῆς θέας, τὸν αὐτὸν ἐκεῖνον εἶναι Θεόν τοῖς παροῦσι πιστούμενος3 · πρὸς δὲ γλώσσας μεριζομένη τορνεύεται, ἵνα διδασκάλους τοὺς ὑποδεχομένους ἐργάσηται· ἵν᾽ἐν πυρὶ πορευόμενοι, παιδευταὶ τῆς οἰκουμένης ὑπάρξωσι· Πάλαι μὲν οὖν μίαν φωνήν τε καὶ γλῶσσαν ἀπάντων ὑπάρχουσαν, ἡ πάλαι τῆς πυργοποιΐας διεμέριστο4 τόλμα, καὶ μάχη γλωσσῶν ἀντεισείη,5 τὸν κατὰ τὸν οὐρανὸν6 πόλεμον παύουσα. Καὶ γλῶσσαι μυρίαι μυρίοις φθέγμασιν ἔπληττον, ἀκοήν δὲ μίαν οὐχ εὕρισκον πρὸς τὸν ἦχον οὐκ ἐπινεύουσαν· ἀλλ᾽ἡ γλῶττα τμηθεῖσα, καὶ τὰς γνώμας ἐμέρισε· καὶ γλῶττα λυθεῖσα, τὰς χεῖρας ἐπέδησε. Νυνὶ δὲ ἡ χάρις διαιρεθείσας γλῶσσας7 κατὰ στόματα εἰς τὴν ἐνὸς ἑκάστου γλῶσσαν συνήθροισε τοὺς τῆς διδασκαλίας ὅρους πλατύνουσα, καὶ πολλὰς ὁδούς τεκνουμένη8 τῆς πίστεως.

ε᾽. Ὤ τῶν παραδόξων θαυμάτων! Ἀποστολος ἐλάλει, καὶ Ἰνδὸς ἐδιδάσκετο· Ἑβραῖος ἐφθέγγετο, καὶ Βάρβαρος ἐπαιδεύετο· ἡ χάρις ἐξηχεῖτο, καὶ ἀκοῂ τὸν λόγον ἐδέχετο. Γότθοι τἠν φωνὴν ἐπεγίνωσκον, καὶ Αἰθίοπες τὴν γλὼτταν ἐγνὠριζον· Πέρσαι τοῦ λαλοῦντος ἐθαύμαζον, καὶ ἔθνη βάρβαρα ὑπὸ μιᾶς ἠρδεύετο γλώττης· ὅσον ἡ φύσις τοῖς γένεσιν ἐπλατύνετο, τοσοῦτον ἡ χάρις9 ἀντεπλούτει ταῖς γλώτταις. Ἡ μὲν οὖν τοῦ πυρὸς φύσις μεριζομένη πολυπλασιάζει τὴν ἐνέργειαν· πηγὴ10 γὰρ φωτός ἐστιν ὁ πλοῦτος τῆς χάριτος. Πάλιν ἠ τοῦ πυρὸς φύσις οὐκ οἰδεν11 ἐφαπτομένη12 μειοῦσθαι· ἀλλ᾽ἡ μετάδοσις, αὔξησις· οὔτως ἡ χάρις ἐκχεομένη πολυπλασιάζει τὸ ῤεῖθρον· μία μὲν λαμπᾶς μυρίους ἀποτεκοῦσα πυρσοὺς, καὶ πάντας δείκνυσι κοσμοῦντας13 τοῖς φέγγεσι· καὶ ἡ τοῦ φωτὸς λαμπηδῶν, οὐκ ἀφίησι14 · οὔτως ἡ χάρις τοὺ Πνεύματος, ἀφ᾽ ἑτερων εἰς ἑτέρους μεταφοιτῶσα, καὶ τοὺς ἑτέρους πληροῖ, καὶ τοὺς ἀφ᾽ὦν πρόεισι. Πρῶτον τοίνυν ἐπὶ τούς ἀποστόλους ἡ χάρις ἐλθοὺσα, καὶ τοὺτους ὥσπερ ἀκρόπολιν καταλαβοῦσα, καὶ δι᾽αὐτῶν τοὺς πιστεύοντας ἐπικυμαίνουσα, πάντας15 πληροῖ, καὶ τὰ τῆς χάριτος οὐ συστέλλεται ῥεῖθρα· ἡ μὲν οὖν τοῦ πυρὸς ἐφίπτατο γλῶσσα· γλωσσῶν δὲ ἦν μυρίων δοχεῖον μαθητής ἕκαστος. καὶ τοὺς παρόντας ἀπεφθέγγοντο, τῶν διδασκαλικῶν ἀγώνων ἀπτόμενοι· καὶ θέατρον ἦσαν οἱ παρόντες τοῦ θαύματος. Καὶ πλῆθος ἀκροατῶν τῷ γένει μεριζόμενον, οὐκ ἠπόρει, γλώσσης ἀποστολικῆς πειθούσης συγγενέσι τοῖς ῥήμασι· Ὥσπερ γὰρ τινι βαφῇ, τῇ τοῦ πυρὸς ἐπαφῇ τήν φωνὴν ἐκδεχόμενοι, ἄχρονον τὴν γνῶσιν ἐλάμβανον· καὶ πίστις ἐδιδάσκετο, καὶ χάρις ἐθαυμάζετο, καὶ Θεὸς ἐγνωρίζετο.

Latin Text 1

As found in Migne Patrologia Graeca Vol. 64. Col. 420 to 421. Supplementum Ad S.J. Chrysostom Opera. Homilia in S. Pentecosten.

4. Sic quoque antiquitus circa Sinaiticum montem flamma micabat, dum Moyses medio in igne ferendæ legis artem discebat. Nunc autem ex altiore loco flamma demissa in apostolicos vertices currit. Qui enim Moysen ad ferendam Hebræis legem excitavit, idem nunc ad salutem gentium incumbit. Atque ideo, veterum memoria prodigiorum novis miscetur, voluitque rursus pari specie ignem intervenire, ut unum eumdemque Deum et nunc et olim operantem monstraret. Ideirco autem Spiritus in divisas linguas se fingit, ut receptores discipulos erudiret, quatenus ignis instar discurrentes, mundi magistros se præberent. Et olim utique unam linguam et universalem, turris illa fabrica audax divisit ; linguarum vero discordia subsequens, bellum contra cœlum diremit. Et infinitæ quidem linguæ infinitis sonabant vocabulis, verumtamen unum auditum non reperiebant, quia hic sono illo non percellebatur ; sed divisa lingua, mentes ipsas dividebat ; et soluta lingua manus vinciebat. Nunc vero gratia divisas per ora linguas, in unam cujusque linguam coadunavit, sic terminos magsiterii dilatans, viasque fidei multiplicans.

5. O insperata miracula ! Apostolus concionabatur, et Indus erudiebatur : Hebræus loquebatur, et Barbarus ad fidem informabatur : gratia sonum edebat, et auditus sermonem excipiebat. Gothi vocem agnoscebant, Æthiopes linguam intelligebant : Persæ dicentem mirabantur, et gentes barbaræ unica lingua edocebantur : quanto magis humana natura in nationes varias se dilatabat, tanto gratia linguis ditior fiebat. Rursus veluti vis ignis tacta non minuitur, sed dando potius augetur ; sic gratia effussa, fluentem suum auget : una fax innumeras faces accendit, cunctasque splendoribus micantes efficit : lucis quoque lampas nequaquam dificit : sic prorsus Spiritus gratia ab his in alios transiens, et illos simul, et eos unde discedit, replet. Quamobrem primo quidem in apostolos gratia veniens, atque his tanquam acropoli occupatis, atque ipsorum opera credentes inundans, cunctos replet, neque ideirco gratiæ fluvius sistitur. Descendit igitur ignea lingua, unusquisque autem discipulus innumerarum linguarum fit receptaculum, atque coram præsentibus eloquenter orant, et in magisterii stadium se immittunt, quos theatri instar circumsistebant miraculi admiratores. Multitudo autem audientium distincta licet nationibus, attamen non hæsitabat, quia vox apostolica gentilibus cujusque verbis suadebat. Nam veluti tinctura quadam, ignis contactu, imbuti, vocem apostolicam recipientes, æternam doctrinam hauriebant : fides tradebatur, gratiæ admiratio erat, Deus cognoscebatur.

Latin Text 2

As found in Migne Patrologia Graeca Vol. 52. Col. 807 to 812. Spuria. Ad Homilies In Pentecosten. Sermo III.

Sic itaque olim in monte Sina flamma commovebatur, et Moyses in medio ignis ad legem ferendam instituebatur. Alia nunc sublimioris ignis flamma involavit, quæ in verticibus apostolorum insedit. Nam is qui tunc Moysen movit ad leges Hæbræis ferendas, hæc nunc ad gentium salutem edidit : quapropter veterum miraculorum memoria novis admixta fuit : rursumque ignis in medio sistitur, ut ex similitudine spectaculi probaretur illum ipsum esse Deum, qui præsentibus miraculis fidem faceret. Gratia autem in linguarum liguras distribuitur, ut illas suscipientes doctores efficeret, ut in igne ambulantes, magistri orbis essent. Cum olim una vox et lingua omnium esset, audax turris constructio linguarum divisionem intulit : et pugna linguarum bellum in cælos susceptum sedavit : ac linguæ innumeræ innumeris emissæ sonis perterre-faciebant, sed auditum non unum reperiebant ad sonum vocis annuentem : sed divisa lingua sententias quoque diverserat, et soluto lingua manus alligabat. Nunc autem gratia divisa linguis ora in uniuscujusque linguam collegit, doctrinæ terminos extendens, et multas fidei vias aperiens.

O stupenda miracula ! apostolos loquebatur, et Indus docebatur ; Hebræus loquebatur, et barbarus instituebatur ; gratia per sonum effundebatur, et auditus verbum percipiebat ; Gothi vocem noverant, et Æthiopes linguam agnoscebant ; Persæ loquentem admirabantur, et populi barbari ab una lingua irrigabantur ; quantum natura genere multiplicabatur, tantum gratia linguis ditescebat. Ignis natura divisa operationem multiplicat. Gratiæ namque divitiæ fons luminis sunt. Rursumque natura ignis dum alta attingit, non minuitur, sed dum communicatur, accre(s)cit : sic et gratia effusa fluenta sua multiplicat. Una lucerna quæ sexentas parit faces, quæ omnes splendidæ lucent, et luminis fulgor non abscedit ; sic gratia Spiritus ab aliis in alios procedens, et illos replet, et eos a quibus proficiscitur. Gratia igitur primo in apostolos, venit, et hos quasi arcem capiens, ac per eos in fideles exundans, omnia replet ; gratiæ namque fluenta non contrabuntur. Ignis igitur lingua involavit, quivis discipulus millium linguarum receptaculum erat, ac præsentes illi alloquebantur, ad certamina prædicationis se conferentes. Qui miraculo præsentes erant, theatrum constituebant : aderat et multitudo auditorum genere discrepantium, nec deerat lingua apostolica, quæ propriis cuique verbis prædicaret. Nam quasi instinctura quadam ignis contactu vocem accipientes, cognitionem non tempore partam accipiebant, fides docebatur, gratia admirationi erat, Deus cognoscebatur ;

  1. MPG Vol. 52 Spuria. In Pentecosten Sermo III, Col. 809ff Ἄλλη
  2. MPG Vol. 52 Spuria. In Pentecosten Sermo III, Col. 809ff ἴπτατο
  3. MPG Vol. 52 Spuria. In Pentecosten Sermo III, Col. 809ff πστούμενον
  4. MPG Vol. 52 Spuria. In Pentecosten Sermo III, Col. 809ff διεμέμεριστο
  5. MPG Vol. 52 Spuria. In Pentecosten Sermo III, Col. 809ff άντισείει
  6. MPG Vol. 52 Spuria. In Pentecosten Sermo III, Col. 809ff τῶν οὐρανῶν
  7. MPG Vol. 52 Spuria. In Pentecosten Sermo III, Col. 809ff γλώττας
  8. MPG Vol. 52 Spuria. In Pentecosten Sermo III, Col. 809ff τεμνομένη
  9. MPG Vol. 52 Spuria. In Pentecosten Sermo III, Col. 809ff χάρι
  10. MPG Vol. 52 Spuria. In Pentecosten Sermo III, Col. 809ff Πηγὴ
  11. MPG Vol. 52 Spuria. In Pentecosten Sermo III, Col. 809ff εἴδεν
  12. MPG Vol. 52 Spuria. In Pentecosten Sermo III, Col. 809ff ἐπιπταμένη
  13. MPG Vol. 52 Spuria. In Pentecosten Sermo III, Col. 809ff κομῶντας
  14. MPG Vol. 52 Spuria. In Pentecosten Sermo III, Col. 809ff ἀφήσιν
  15. MPG Vol. 52 Spuria. In Pentecosten Sermo III, Col. 809ff πάντα

Leave a Comment