Pope Benedict XIV on Tongues: the Latin Text

Pope Benedict XIV’s description on the Christian doctrine of tongues in his treatise on canonization and beatification.

Pope Benedict lived from 1675 to 1758 and was considered one of the most intellectually brilliant and open-minded leaders of this time period. His coverage is comprehensive and thorough; a source work and a must-read on the subject. Enclosed is his text in the original Latin.

De Lambertinis Opus De Servorum Dei Beatificatione et Beatorum Canonizatione

As taken from Benedict XIV. De Lambertinis Opus De Servorum Dei Beatificatione et Beatorum Canonizatione. Aldina: Prati. Volume III. New Edition. 1830. Pg. 547ff.(1)Comparative work was done with De Servorum Dei Beatificatione et Beatorum Canonizatione. Volume 3. Rome: Nicolaus et Marcus Palearini. Academiae Liturgicae Conimbricensis Typographi. 1748. Pg. 724ff

——–

[Pg. 547] 6. Gratia generum linguarum inferior est Gratia prophetiae, juxta illud Apostoli 1. ad Corinth. 14. v. 5. Major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis. Per eam Gratiam non assequitur homo, ut omnino eleganter et [548] ornate loquatur idiomata peregrina, se tantum juxta communem modum ipse loquens ab aliis intelligi possit, et ipse possit alios intelligere. Datur enim ad utilitatem aliorum, scilicet ad propagandem Fidei doctrinam : pro qua re necesse non est, ut loquens elegantiam calleat linguarum ; sed satis est, et cujusque gentis linguam vulgarem noscat. Sanctis Apostolis fuisse collatam Gratiam generum linguarum, colligitur ex Actis Apostolorum cap. 2. v. 2 et seqq. Ubi S. Lucas sic scribit Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes, et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum ; et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Erant autem in Jerusalem habitantes Judaei viri religiosi ex omni natione, quae sub caelo est. Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unuquisque lingua sua illos loquentes. Stupebant autem omnes et mirabantur dicentes : Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt? Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus? Parthi, et Medi, et Ælamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Judaem, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Lydiae, quae est circa Cyrenen, et advenae Romani, Judaie quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem dicentes : Quidnam vult hoc esse? Cumque divinae sapientiae placuerit per eos homines orbem terrarum Christi fide imbuere, quorum cultus et victus, et scriptio et locutio simplex esset, ne in tanto opere sibi aliquid vindicare posset humana facundia, vel auctoritas; hinc infertur, Gratiam generum linguarum non conferre, ut eam habens eleganter et ornate loquatur idiomata peregrina. Unde Apostolos 1. ad Corint. 1. v. 21. Placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Et postea v. 27. Quae stulta sunt mundi, elegit Deus etc. Ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus: Et cap. 2. v. 1. Veni, non in sublimitate sermonis, aut sapientiae. Item v. 4. Sermo meus, et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis.

7. Quanam ratione, et quomodo factum sit, ut Apostoli loquentes ab omnibus intelligerentur, disputatur inter Doctores. Duobus etenim modis potuit haec Gratia illis communicari; uno modo ex parte audientium, altero ex parte loquentium; vel enim praedicantibus Apostolis una tantum verborum prolatione et uno idiomate, simul ab omnibus hominibus diversarum linguarum, qui aderant, intellecti fuerunt; vel Apostolis ipsis infusae sunt species et notitiae diversarum linguarum, et data eis facultas loquendi omnibus illis, non simul et ejusdem vocis formatione, sed successive et juxta occasiones. Quaestionem hanc examinat S. Thomas 2.2. quaest. 176. ar. 1. ubi docet, necessarium fuisse, ut donum linguarum a Deo Apostolis daretur, cum mitterentur ad alios instruendos, et pauperes essent, quibus proinde difficile fuisset invenire, qui sua verba fideliter aliis interpretarentur, vel aliorum verba ipsis exponerent ; deinde opposito sibi, Deum potuisse facere, ut una lingua loquentes ab omnibus intelligerentur, et sic eos non habuisse peritiam loquendi omnibus linguis ; ita respondet : Ad secundum dicendum, quod quamvis utrumque fieri potuisset, scilicet, quod per unam linguam loquentes ab omnibus intelligerentur, aut quod omnibus linguis loquerentur : tamen convenientius fuit, quod ipsi omnibus linguis loquerentur ; quia hoc pertinebat ad perfectionem scientiae ipsorum, per quam non solum loqui, sed intelligere poterant, quae ab aliis dicebantur. Si autem omnes unam eorum linguam intellexissent, hoc vel fuisset per scientiam illorum, qui eos loquentes intelligerent, vel fuisset quasi quaedam illusio, dum aliorum verba aliter ad eorum aures proferrentur,(2)other editions have perferrentur quam ipsi ea proferrent.

8. Facit pro explicatione S. Thomae illud S. Pauli 1. ad Corinth. 14. v. 18. Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. Facit etiam ratio ab eodem allata, quod hoc donum non tantum necessarium fuerit, ut auditores intelligerent Apostolos loquentes, sed etiam ut Apostoli intelligerent alios [Pg. 549] Infideles sibi loquentes, eorum interrogationibus responderent, et propositas solverent difficultates. Huic sancti Doctoris sententiae fuse adhaerent Suarez tom. 1. de Gratia, prolegom. 3. cap. 5. a num. 47 usque ad n. 55. Scacchus de not. Et sign. Sanctit. Sect. 8. cap. 6. Viguer loco supra cit. cap. 9. vers. 8. Salmanticenses in cursu Theol. Tom. 3. in arbore praedicamentali // 17. n. 168. et seqq. Thyraeus de apparitione vocali lib. 2. cap. 14. omnesque fatentur, fieri potuisse, et fortasse etiam factum esse, ut juxta varias rerum circumstantias aliquando Apostoli unico idiomate loquentes, ab omnibus, licet variarum linguarum, auditoribus intelligerentur. Quos sequitur Mathaeuccius in pract. Theologo-Canon. Ad causas Beatificat. Et Canoniz. tit. 3 cap. 3. ar. 2. // 5. a.n. 55. usque ad 62 Optime Silvius in 2. 2 D. Thomae qu. 176. ar. 1. Non est negandum, quin aliquando acciderit, ut dum unus una lingua loqueretur, intelligeretur ab auditoribus diversae ac peregrinae linguae, veluti cum Petrus elata voce concionatus est ad multitudinem miscellaneam. . . . Sed dicimus, hoc non solum Apostoli, similibusque Sanctis collatum ; quin potius etiam hoc affirmandum existimamus, quod variis ipsimet linguis loquerentur, prout erant omnes, ad quos oportebat eos loqui.

9. Habuit Christus Dominus absque dubio perfectissime scientiam omnium linguarum, sed non oportuit, ut omnibus linguis loqueretur, cum uni tantum genti praedicaturus esset, videlicet Judaeis; uti animadvertit D. Thomas loc. Cit. ad tertium, et perpendit Thomas Bozius de signis Ecclesiae lib. 6. sign. 22. cap. 5. n. 1. Silvius loc. cit. explicat D. Thoman, et ait, verisimile admodum esse, Christum Dominum publice et pro concione alia lingua usum non fuisse, quam quae erat familiaris populo Judaeorum, cum ad eos solos ipse per se ad praedicandum venisset ; sed eumdem privatim, occasione ita requirente, fuisse usum variis linguis, dum in Ægypto Gentiles alloqueretur : ipsumque loquentem ad turbam ex diversis nationibus conflatam, uti habetur Joan. 12. vel alloquentem Tribunum, et cohortem militum Romanorum, junctis Sacerdotum Princibus, et Magistratibus Templi, et Senioribus, ut ibidem 18, et Luc. 22 etsi usus sit una lingua, nimirum Syra, Hebraeis tunc familiari, ab omnibus praesentibus fuisse intellectum, etsi non omnes linguam Syram callerent. At non solum Apostolis, sed etiam aliis plerisque Gratia gratis data generum linguarum a Deo data est ad Fidelium utilitatem et aedificationem. Extant exempla collecta a Bagatta in oper. de admirandis orbis Christiani tom. 2. pag. 153. Nos autem hic nonnulla subjiciemus, ex quibus dignosci poterit, tam primo, quam secundo modo nonnullis suis Servis a Deo collatam fuisse Gratiam, de qua nunc agitur. In vita S. Sophiae, sive Cadoci Episcopi Beneventani et Martyris edita a Bollando die 24, Januarii tom. 2. cap. 1. Pag. 604. ita legitur Cadocus tandem Jerusalem perveniens, loca sancta visitavit, cui et Dominus gentium idioma, per quas transivit, contulit, variisque lingius loquis coepit. In vita S. Teliai Episcopi Landavensis apud eumdem Bollandum ad diem 9. Februarii cap. 2. num. 8 pag. 309. tom. 2. haec habentur : Videns amorem Divini verbi flagrare in cordibus eorum, cum linguae eorum penitus expers fuit, miro modo sollicitudo et angustia premebat eum. Ut tamen populo supplicanti, et illorum voto satisfaceret, sacras Scripturas exponere coepit, et unusquisque adstantium illum sua lingua loquentem audivit : idemque donum collatum ejus sociis, Sanctis videlicet David, et Paterno, testatur idem Auctor loc. cit. Surrexerunt ergo David, et Paternus, et praedicaverunt populo, omnibusque in sua lingua perfecte intelligentibus eos. In Passione SS. Viginti Martyrum Laurae S. Sabae apud Bollandianos ad diem 20. Martii cap. 7. n. 73. pag. 177. narratur, quomodo unus ex illis cupidus discendi graecam linguam, ut Scripturarum lectioni vacaret, eam nullo modo discere potuerit : Verum prolabens in somnun(3)somnunt visitatus est ab uno sanctorum Patrum Anastasio Protodiacono, cujus supra meminimus, qui Patri huic fuerat familiaris, et moestitae causam interrogavit. Ipse vero suam in discendo tarditatem exposuit, cui subridens Sanctus, Aperi os (inquit) quamque mihi linguam extende : et, quem penes se habebat, pannum novum [Pg. 550] proferens, circumfricansque, et abstergens eam, expurgata pingui quadam atque limosa viscositate, disparuit ; simulque evigilavit, qui dormiebat, Presbyter. Confirmavit autem, quod ex illa die tantam senserit in ea dialecto intelligendo facilitatem, tam expeditam sive in legendo, sive in addiscendo obsequentis ad nutum linguae facundiam, ut ipse sibi admirationi esset, Deique erga se curam, atque Sanctorum gratiam obstupesceret. In paralipomenis ad vitas SS. Pacomii, et Theodori, ad diem 14. Maji. apud citatos Bollandianos cap. 3. refertur S. Pacomum corrigere volentem quemdam hominem Romanum, quod Latino et Greco sermone uteretur, quem ipse ignorabat, linguae tantum peritus Ægytiacae, per tres horas ad Deum fudisse preses, ut Fratri auxilio esse posset, et chartam e caelo conscriptam delatam fuisse, quam ut perlegit, omnium mox nationum linguas perdidicit ; cumque subinde ad Fratrem accessisset, additur ab Auctore, eum absque ullo errore tam Romana, quam Graeca lingua usum esse, Fratre obstupescente. De S. Vincento Ferrerio testimonium hoc profertur a S. Antonio 3. part. Sum. Histor. Tit. 23. capt. 8 //. 4. Hoc autem stupendam erat, et Apostolica Gratia, quod praedicans in idiomate vulgari Catalonico intelligebatur etiam ab aliis nationibus illud ignorantibus. Concordat Henricus Spondanus in continuat. Annal. Car. Baronii ad an. 1403. num. 7. Hoc denique cunctis Evangelicis Praedicatoribus a temporibus Apostolorum praestans, quod patrio ac vulgari sermone Catalonico concionans intelligeretur ab externis nationibus illum ignorantibus, audireturque non solum a loco proximis, verum etiam a remotissimis, a doctis, et indoctis, a nobilibus, et plebjis ; et, quantumcumque prolixe sermocinaretur, nemo taedio afficeretur. Et in relatione causae S. Francisci Xaverii ita locuti sunt Rotae Auditores ad tit. de dono linguarum etc. Claruit linguarum dono Xaverius, nam et lingius diversarum gentium, quas non didicerat, cum eas Evangelii causa adiret, eleganter atque ita expedite loquebatur, ac si ibi natus et ecudatus esset; et contigit non raro, ut concionantem eum diversarum nationum homines sua quisque lingua loquentem audiverit. De S. Aloysio Bertrando hoc ipsum refert Thomas Bozius loc. Cit. n. 3. Inter epistolas S. Francisci Xaverii (editas a P. Horatio Tursellino post vitam ejusdem Sancti) epist. 5. lib. 3. pag. 105. idem sic de se loquitur : Faxit Deus, ut ad divinarum explicationem rerum, Japonicam linguam condiscamus quamprimum : tum demum aliquam christianae rei navabimus operam. Nam nunc quidem inter eos, tanquam mutae quaedam statuae, versamur. Multa enim illi de nobis et dicunt et agitant, ad quae nos scilicet obmutescimus, patrii ipsorum sermonis ignari. In praesentia in linguae hujus percipiendis elementis repuerascimus. Jacobus Piceninus ex his infert verbis, eum dono linguarum praeditum non fuisse. At eum strenue refellit Cardinalis Gottus tom. 1. de vera Ecclesia cap. 2 // 4. n. 44. cum Sanctus potuerit uno tempore linguas non callere, et tempore subsequenti a Deo dono linguarum insigniri, uti contigit in Apostolis, quibus linguarum donum divinitus collatum et non statim ab initio vocationis ipsorum ad Apostolatum, sed quando super eos Spiritus Sanctus descendit.

10. Non videtur esse dubitandum, posse, Deo permittente, similia a Daemone fieri : potest enim, dum movet vocis instrumenta, ea sic movere, ut quam linguam voluerit, pronuntiet ; et potest etiam ex aere formare diversas species repraesentantes auribus audientium verba, quae loquens non profert : quocirca in vita S. Hilarionis refert S. Hieronymus, quemdam melancholicum, qui Syriaca verba loquebatur antea, curatum ab eo fuisse, Daemonem fugando ; et tritum est, inter signa Daemonis quempiam obsidentis, nullum certius dari, quam si mulier aliqua, aut rusticus, et indoctus de mysteriis Theologicis disputet, quae, antequam obsideretur, ignorabat, aut Graece, Hebraice, Latine, Germanice, aut alio linguarum genere exotico loquatur ; uti notat Gaspar a Rejes in Elysio jucundar. quaest. campo quaest. 27. ar. 4. Quocirca, si de hac Gratia gratis data generum linguarum disputatio occurrat in sacrorum rituum Congregatione occasione discussionis causae alicujus Servi Dei, de cujus agatur Beatificatione et Canonizatione, ei a [Pg. 551] Postulatoribus asseratur, eum fuisse praedictum dono linguarum, hoc est plures linguas divinitus calluisse, oportebit, ut virorum proborum testimonio ostendat, eum linguis, de quibus agitur, nunquam dedisse operam, et ex tempore peritum apparuisse, et expedite eis usum fuisse, cum occasio se obtulit, uti monet Matthaeccius in pract. Theologo-Canon. Ad causas Beatificat. Et Canonizat. Tit. 3. cap. 3. ar. 2. //. 5. num. 68. et prosequuntur Rotae auditores in citata relatione causae S. Francisci Xaverii tit. De dono linguarum. Si vero a Postulatoribus asseritur, Dei Servum unica lingua loquentem, auditum, necesse est, ut testes afferantur asserentes, se eum audivisse suo idiomate loquentem, puta Latino, aut Italico etc. Et alii insuper testes afferantur diversarum Nationum, qui referant, se eumdem tunc loquentem, et sua lingua utentem audivisse, Germanos videlicet Germanica, Hispanos Hispana, Gallos Gallica, Anglos Anglica lingua, et sic de ceteris ; et praeterea ut omnes concordent in re, de qua Dei Servus locutus est, juxta ea, quae habentur apud Auditores Rotae loc. cit Praeter haec animadvertendum erit, an in usum harum linguarum vanitas aliqua irrepserit, puta, si id factum sit ad captandam populorum, seu Principium auram, aut ad colligendas pecunias, vel honores, an loquens vana locutus sit ; haec enim ostenderent a Deo variarum linguarum usum non processisse. Quod si loquens magnalia Dei locutus est, si linguis usus fuit, ut peccatores, vel infideles converteret, signa haec erunt certissima, eum fuisse dono linguarum a Deo donatum, et rei hujus habenda erit maxima ratio in causis Beatifications, Canonizationis, praesumptis potissimum probationibus virtutem in gradu heroico, uti animadvertit Matta de Canoniz. SS. Part. 3. cap. 4. n. 18. et 19 Mathaeuccius loc. cit. num. 68. Scacchus de Notis, et sign. sanctit. sect. 8. cap. 6. pag. 649.

11. Ultima Gratia gratis data, de qua loquitur Apostolus, est Interpretatio Sermonum, quae duobus modis explicari potest ; unus est, ut Interpretation Sermonis ad significationem verborum referatur ; alter est, ut de sensibus et mysteriis in verbis inclusis intelligatur. Priori modo interpretari sermonem est verba unius idiomatis per alterius verba exponere, quod fieri potest sermonem non est verba unius idiomatis per alterius verba exponere, sed mysteria docere, quae in verbis latent, et saepe non intelliguntur ab iis, qui significationem verborum non ignorant ; quemadmodum bene docet Suarez tom. 1. de Gratia, prolegom. 3. cap. 5. num. 55. et seqq. Ad primum modum referri debet versio septuaginta Interpretum sacrae Scripturae, qui sub Ptolemaeo Philadelpho juxta communiorem opinionem, non ex turbidis rivulorum lacunis, seu ex vulgatis et popularibus libris Chaldaicis, Syriacis, et Samaritanis codicibus, sed ex puris Hebraicis fontibus versionem suam concinnarunt, quemadmodum solidis rationibus evicit Joannes Morinus adversus Rabinum Azarium ; sive hanc versionem fecerint seorsim, et totidem in cellulis inclusi, veluti autumarunt Justinus, Irenaeus, Cyrillus Jerosolymitanus ; sive congregati in publico quodam loco, sue in magna basilica, ab omni tumultu et strepitu remota, veluti probabilius censet St. Hieronymus. Ad secundum modum spectant, quae habentur de SS. Apostolorum Interpretibus; Petrus enim Marco Interprete usus est, et Paulus tito Interprete, de quo in 2. epist. Ad Corint. cap. 2. v. 12. inquit : Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum. Interpretes siquidem isti operam suam Apostolis, et sic Titus Paulo, praestabant, vel cum, ipsis alicui genti loquentibus, puta Romanis, in auditorio essent alii qui Latinum sermonem penitus ignorarent ; tunc enim officium Interpretum desiderari videbatur, vel cum captu difficilia iidem Apostoli loquebantur, quia tunc Interpretum erat ea explanare ; veluti post longam disputationem concludit Cardinalis Baronius in annal. Ad an. 45. n. 37.

12. Cardinal Baronio adhaeret Suarez loc. cit. n. 61. et seqq. sed Estius in comment. ad [Pg. 552] cap. 2. epist. 2. ad Corinth, putat, percipi non posse, quomodo munus Interpretis uno vel altero ex dictis modis fuerit a Tito exercitum, et quomodo Paulus potuerit magno affici moerore, cum Titum Troade non invenit, et sic ejus opera modo explicato uti non potuit. Ait enim, Paulum tunc praedicasse in regionibus Asiae, Achajae, et Macedoniae, in quibus lingua Graeca communis erat ; item, Paulum linguarum scientiam divino miraculo assecutum, pari facilitate Graecam linguam, qua Hebraeam, pronuntiasse, et propterea improbabile esse, eum propter absentiam Interpretis, quo forte non egebat, adeo animo discruciatum fuisse, ut Troade relicta, abiret in Macedoniam illic suum Interpretem quaesiturus. Addit, Apostolos apud multitudinem praedicantes, sermonem suum captui multorum accommodasse,(4)accomodasse et secretiora mysteria in tempus reservasse, quo traderent ea capacioribus et fide provectioribus. Quare idem Apostolus in 1. ad Corinth. cap. 2. v. 6. ait : Sapientiam autem loquimur inter prefectos : et cap. 3. t. 1. Non potuis vobis loqui, quasi spiritualibus : sed quasi carnalibus : tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam : non enim poteratis.(5)I Cor. 3:1 Atque ex his infert idem Estius, Paulum Tito non indiguisse pro explicatione mysteriorum, et rerum obscurarum ; concluditque, spiritum Pauli requiem non habuisse, quando Titum non invenit, quod eum Corinthum miserat, ut sibi nuntiaret, an Corinthii jam se correxissent. Adhaeret Cornelius a Lapide ad cap. 2. epist. 2. ad Corinth. ubi haec habet : Fuit et alia causa, cur Paulus Troade perrexerit in Macedoniam ad occurrendum Tito, quod scilicet a Tito, quem Corinthum submiserat, avebat cognoscere statum Corinthiorum, antequam Corinthum, uti promiserat, rediret. Unde cap. 7. vers. 6. dicit, se in Macedonia consolatum fuisse in adventu Titi referentis Corinthiorum fletum, et desiderium Pauli. Videtur autem Titus renuntiasse Paulo, necdum esse maturum tempus redeundi Corinthum. Unde Paulus iter suum ad Corinthios distulit, et hanc ad eos praemisit epistolam, quae viam sibi ad eos
sterneret, defectusque Corinthiorum corrigeret.
Haec autem retulisse satis sit : in eo enim, quod attinet ad causas Beatificationis, et Canonizationis, difficile admodum mihi esse videtur, ut se offerat occasio disserendi de hac Gratia Interpretationis Sermonum. Licet enim contingere possit, et saepe contingerit, ut absque humano studio fuerint ab aliquo Dei Servo explicata abdita Scripturarum Mysteria, id non ad Gratiam Interpretationis Sermonum, sed ad Scientiam infusam, de qua supra pertinebit.

———

For further information:

  • You can also use the edited and amplified version redacted by AB Emm. De Azevedo called, Doctrina de Servorum Dei Beatificatione et Beatorum (amplified). Although this copy is visually easier to read, it omits a fair amount of the original, assuming the reader can fill in the blanks where necessary.

  • The above Latin was digitized from an 1830 edition. The typography of that work was easy and clear to read. It used modern fonts, whereas the older editions have different ligatures and font styles. If you need to verify with an older edition, this can be found at Google Book’s website, Doctrina de Servorum Dei Beatificatione et Beatorum (older edition)

Charles A. Sullivan

Charles A. Sullivan

Charles Sullivan is a researcher and writer on topics of textual criticism, linguistics, theology, Christian mysticism and philosophy. He also frequently likes to delve into contemporary social and ethical issues from a faith perspective.
Charles A. Sullivan

Latest posts by Charles A. Sullivan (see all)

References   [ + ]

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *