Bede on the Doctrine of Tongues: The Latin Texts

The Venerable Bede’s commentaries on the Acts of the Apostles, chapter 2:1-18, Latin only. For the English translations go to The Venerable Bede on the Dogma of Tongues and scroll down to the bottom for the links.

There are two commentaries written on the Book of Acts by Bede — the initial commentary on the Book of Acts, and a later reflections on his commentary on the Book of Acts. Both are provided below in the Latin as found in Migne Patrologia Latina.

The Initial Commentary on the Book of Acts

MPL. Vol. 92 Bedæ Venerabilis: Super Acta Apostolorum Expositio. Col. 945-948

Caput II

[Col. 945] Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco. Hoc est in coenaculo, quod superious ascendisse narrantur. Quicunque enim [Col. 946] Spiritu sancto adimpleri desiderant, carnis domicilium necesse est mentis contemplatione transcendant. Sicut autem quadraginta dies, quibus Dominus post resurrectionem suam cum discipulis conversatus est, conresurgentem Christo peregrinationis hujus designant Ecclesiam, ita dies quinquagesimus, quo Spiritus sanctus accipitur, perfectionem quietis beatæ, qua labor Ecclesiæ temporalis denario remunerabitur æterno, congruenter exprimit. Nam et ipse numerus quadragenarius æqualibus suis partibus computatus addit amplius ipsum denarium, et facit quinquaginta. Quadragenarii quippe numeri dimidium est viginti, quarta pars decem, quinta octo, octava quinque, decima quatuor, vigesima duo, quadragesima unum. Viginti autem, et decem, et octo, et quinque, et quatuor, et duo, et unum, quinquaginta faciunt. Cujus computi facillime patet figura, quoniam praesens conflictus gaudium nobis jubilæi, quasi latenter generat sempiternum, Apostolo dicente: Quod enim in praesenti momentaneum est et leve tribulationis nostrae. supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis (II Cor. IV). Vera est autem nostra beatitudo corporis et animæ, nos immortalitate gloriantes summæ et beatæ Trinitatis æterna visione satiari. Nam corporis quatuor notissimis qualitatibus consistimus. In interiore autem homine, ex toto corde, tota anima, tota mente, Deum diligere jubemur. Et hoc est perfectum vitæ denarium, divinæ nos gloriæ præsenti visione lætari. Verum notandum juxta historiam quod apud antiquos, dies Pentecostes, id est, quinquagesimæ, quo lex data erat, ab occisione agni computabatur. Hic autem non a Domini passione, sed, sicut beatus Augustinus exponit, ab ejus resurrectione dies quinquagesimus, quo Spiritus sanctus missus est, computatur, qui, redeunte signi veteris exemplo, ipse ibi manifestissime diem dominicum suo consecravit adventu. Quo etiam temporis articulo, verum Pascha die Dominico monstravit esse celebrandum. Nam sicut hic, sic et illic in ignis visione Deus apparuit, dicente Exodo : Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne (Exod. xix).

Et factus est repente de cœlo sonus tanquam advenientis Spiritus vehementis, etc. Per ignem quidem Dominus, ut beatus papa Gregorius exponit, apparuit, sed per semetipsum locutionem interius fecit. Et neque ignis Deus, neque ille sonitus fuit, sed per hoc quod exterius exhibuit, expressit hoc quod interius gessit. Qui enim discipulos et zelo succensos, et verbo eruditos intus reddidit, foris linguas igneas ostendit. In significatione igitur admota sunt elementa, ut ignem et sonitum sentirent corpora, igni vero invisibili et voce sine sonitu docerentur corda.

Et appareruent illis dispertitæ linguæ tanquam ignis. Spiritus enim sanctus in igne et linguis apparuit, quia omnes quos impleverit ardentes pariter et loquentes facit. Ardentes utique ex se, et loquentes de se. Simul et indicans, quia sancta Ecclesia per [Col. 947] mundi terminos dilatata, omnium gentium erat voce locutura.

Seditque super singulos eorum. Quod sedisse dicitur, regiæ est potestatis indicium. Vel certe quia requies ejus indicatur in sanctis.

Et cœperunt loqui variis linguis. Unitatem linguarum quam superbia Babylonis disperserat, humilitas Ecclesiæ recolligit. Spiritaliter autem varietas linguarum dona variarum significat gratiarum. Verum non incongrue Spiritus sanctus intelligitur ideo primum linguarum donum dedisse hominibus, quibus humana sapientia forinsecus et discitur, et docetur, ut ostenderet quam facile possit sapientes facere per sapientiam Dei quæ eis interna est.

Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi, ex omni natione quæ sub cœlo est. Conveniens puto perquirere quinam isti sunt, et ex qua captivitate Judæi. Quoniam quidem illa quæ in Ægypto fuerat vel in Babylonia, absoluta jam fuerat. Romanis autem nondum venerant Judæi in captivitatem, licet jam et ipsa immineret ultrix commissi de Salvatore piaculi. Superest ergo ut illa intelligatur captivitas quæ sub Antiocho facta est, quæ utique non multis ante temporibus acciderat.

Quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. Quæritur in hoc loco quomodo unusquisque audiebat lingua sua loquentes eos magnalia Dei : utrum ii qui loquebantur diversis sermonibus uniuscujusque linguæ hoc quod dicebatur proferebant, id est, ut unusquisque eorum nunc hac, nunc alia lingua loquens, sic per omnes curreret, an in eo potius erat mirabile, quod sermo eorum qui loquebantur qualibet lingua fuisset pronuntiatus unicuique audienti, secundum suam linguam intelligebatur, ut (verbi gratia) unoquocunque apostolo in Ecclesia docente ( necesse enim erat tacentibus reliquis unum loqui, et sermonem unum ad auditum omnium pervenire ), ipse sermo hanc in se vim haberet, ut cum diversarum gentium auditores essent, unusquisque secundum linguam suam illius ipsius unius sermonis qui ab apostolo fuerat pronuntiatus susciperet auditum, et caperet intellectum. Nisi forte secundum hoc magis videbatur audientium esse miraculum quam loquentium.

Et qui habitabant Mesopotamiam, et Judæam, et Cappadociam. Judæam hoc loco non totam gentem, sed partem illius, hoc est tribum Juda et Benjamin significat, ad distinctionem videlicet Samariæ, Galileæ, Decapoleos, et aliarum in eadem provincia regionum. Quæ licet omnes una lingua loquerentur Hebræa, domesticam tamen singulæ dicendi speciem habuere distinctam. Unde et Petrus in Domini passione quod Galilæus sit loquela sua proditur.

Judæi quoque et proselyti. Proselytos, id est, advenas nuncupabant eos, qui, de gentibus originem ducentes, circumcisionem et Judaismum eligere malebant, sicut Achior in libro Judith fecisse narratur. Non solum ergo, inquiunt, qui natura sunt Judæi [Col. 948] ex diverso orbe convenerant, verum et ii{1 qui, de præputio nati, eorum adhæsere ritui.

Alii autem irridentes dicebant : Quia musto pleni sunt isti. Irridentes licet, mystice tamen vera testantur. Qui non vino veteri, quod in nuptiis Ecclesiæ defecit, sed musto sunt gratiæ spiritalis impleti. Jam enim vinum novum in utres novos venerat, cum apostoli non in vetustate litteræ, sed in novitate Spiritus Dei magnalis resonarent (Rom. VII).

Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia. Spiritus sanctus, gloriam individuæ Trinitatis modo prædicaturus, tertia hora convenienter descendit. Et quia supra dicitur : Erant in oratione perseverantes, recte Spiritum sanctum orationis hora percipiunt, ut ostendatur legentibus quia Spiritus sancti gratia non facile percipitur, nisi mens a carnalibus supernorum intentione elevetur. Tria enim tempora quibus Daniel in die flectere genus sua, et adorare legitur, tertia, sexta, et nona hora ab Ecclesia intelligitur. Quia et Dominus tertia hora Spiritum sanctum mittens, sexta ipse crucem ascendens, nona animam ponens, easdem horas nobis cæteris excellentius intimare et sanctificare dignatus est.

Effundam de spiritu meo super omnem carnem. Verbum effusionis ostendit muneris largitatem, quia non ut olim prophetis virtutem et sacerdotibus tantum, sed omnibus passim in utroque sexu coaditionibus et personis, sancti Spiritus esset gratia condonanda. Quæ sit enim omnis caro, propheta consequenter exposuit.

Et prophetabunt ( inquiens ) filii vestri et filiæ vestræ, etc. Et dubo prodigia in cœlo sursum, et signa in terra deorsum. Prodigia in cœlo, cum Domino nascente novum sidus apparuit, illo crucem ascendente, sol obscuratus est, et ipsum cœlum tenebris obductum est. Signa in terra, quia Domino Spiritum emittente terra contremuit, monumenta aperuit, saxa fregit, et multa quæ dormierant sanctorum corpora rediviva protulit.

Bede’s Reflection on the Book of Acts

MPL. Vol. 92. Bedæ Venerabilis: Liber Retractionis In Actus Apostolorum. Col. 998-1000.

CAPUT II

Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco. Male quidam Codices habent, Pentecosten. Nam Pentecoste nominativo casu, quinquagesima dicitur ; Pentecostes genitivo, quinquagesimæ : Pentecosten accusativo, quinquagesimam. Nulla autem ratio loquendi sinit ut dicamus Pentecosten, cum dici debeat : Cum compleretur dies quinquagesimæ ; vel certe sicut in Græco legitur numero singulari : Et cum complerentur dies quinquagesimæ. At vero in precibus ejusdem diei dicendum est : Et diem sacratissimum Pentecosten celebrantes, id est, quinquagesimam. A cujus verbi consuetudine putatur hujus diei solemnitas, a quibusdam qui Græcam linguam nesciunt, etiam nominativo casu Pentecosten appellari debere.

Et factus est repente de cœlo sonus, tanquam advenientis spiritus vehmentis, et replevit totam domum, ubi erant sedentes, etc. Et in ipsa datione legis et gratiæ apparet evidentissima veteris et novi testamenti [Col. 999] distantia. Ibi plebs longe stabat, timor erat, amor non erat. Nam usque adeo timuerunt, ut dicerent ad Moysen : Loquere in ad nos, et non ad nons loquatur Dominus, ne moriamur (Exod. 20). Descendit ergo Deus, sicut scriptum est, in Sinam in igne, sed plebem longe stantem territans, legem digito in lapide, non spiritu suo scribebat in corde. Hic autem quando venit Spiritus sanctus, congregati erant fideles in unum ; nec in monte terruit, sed intravit domum. De cœlo quidem factus est sonus subito, et quasi ferretur flatus vehemens sonuit ; sed expavit nullus. Audisti sonum, vide ignem, quia et in monte utrumque erat, et ignis et sonitus, sed illic etiam fumus, hic ignis, linguæ divisæ velut ignis. Nunquid de longinquo territans ? Absit. Nam insedit super unumquemque illorum, et cœperunt linguis loqui, prout Spiritus sanctus dabat eis pronuntiare. Audi linguam loquentem, et intellige Spiritum non in lapide, sed in corde scribentem.

Et apparuerunt illis dispartitæ linguæ tanquam ignis, seditque super singulos eorum, etc. Hujus ignis, non hic ignis. In Græco enim πυρὸς habetur, non πῦρ. Quæ distinctio facilius pateret, si, addito verbo, diceretur : Apparuerunt dispartitæ linguæ tanquam ignis ardentis, sive tanquam ignis fulgentis, ut intelligatur in speciem ignis linguas esse divisas.

Et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione, etc. In Græco non habetur in hoc loco variis linguis, sed aliis linguis. Dixerat namque Isaias : In aliis linguis, et labiis aliis loquar populo huic, et nec sic exaudient me, dicit Dominus. Quam nimirum prophetiam beatus Lucas ut hac datione Spiritus impletam esse admoneret, idem etiam verbum, quid in prophetia vidit, in hac sacra historia ponere curavit.

Quoniam audiebat unusquisque linguam suam illos loquentes. Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt, etc. ? Scio me reprehensum a quibusdam, quod hanc sententiam duobus modis posse intelligi dixerim, vel potius qualiter intelligenda sit quæsierim. Quibus breviter respondeo quod omne quidquid de eadem sententia in precedenti meo volumine scripsi, non hoc ex proprio sensu protuli, sed ex verbis sancti et irreprehensibilis per omnia magistri, hoc est, Gregorii Nazianzeni assumpsi. Et quidem constat quod repleti Spiritu sancto apostoli, linguis omnibus loquebantur, neque de hoc ulli dubitare fidelium licet. Sed quomodo loquerentur merito quæritur, utrum videlicet sermo apostolorum tantam habuerit virtutem, ut ab omnibus qui diversas linguas noverant, auditus æqualiter possit intelligi, an vero quicunque eorum loquebatur ; necesse enim erat unum in conventu tantæ multitudinis, tacentibus cæteris, interim sermonem proferre doctrinæ, ipse qui loquebatur primo Hebræis, Hebraice fecerit sermonem, nescientibus cæteris quid diceret. Deinde Græcis, Græce ignorantibus, et exspectantibus cæteris.

[Col. 1000] Deinde Parthis, post hæc Medis, ac sic Elamitis, et quæ per ordinem enumerantur gentibus, propria sit ipsorum lingua locutus, præstolantibus singulis ac silentibus, donec adveniente suo ordine, quid diceretur, intelligerent, et sic verbis docentium fidei assensum præberent. Refert autem Lucas loquentem ad turbas Petrum, et secundo vel tertio eadem quæ dixerat repetentem non refert, sed tantum eas accepto salutis consilio Christianæ fidei consecratas esse mysteriis. Non autem errasse reor illum, si quis utrumque fieri posse credat, et apostolos videlicet in Spiritu sancto omnium gentium linguas intelligere ac loqui potuisse, et ipsorum quoque verba majore miraculo quacunque lingua essent edita, ab omnibus qui audiebant æque potuissent cognosci.

Et qui habitant Mesopotamiam, et Cappodociam, Pontum et Asiam, Phrygiam et Pamphyliam. Hae quæ post Judæam nominantur provinciæ, vere omnes quidem Græce loquuntur, sed si nihil diversum patria consuetudine sonarent, nequaquam tam subtili distinctione linguarum commemorarentur. Unde mira in apostolis Spiritus gratia contuenda est, quæ non solum eos diversitatem omnium edocuit linguarum, verum etiam distantiam proprietatum in unaquaque lingua juxta numerum provinciarum, quæ hac utebantur, in eorum fecit loquelis agnosci.

Et advenæ Romani. Rectius haberetur in Græco Et peregrinantes Romani, id est, Judæi qui peregrinam Romæ vitam agebant, sicut alii alibi, de quibus supra dictum est. Nam quod advenæ ibi fuerint, qui Græce dicuntur proselyti, id est, hi qui ex gentibus ad Judaismum, relicto gentilitatis ritu, convenerant, sequente versu manifestatur, cum dicitur : Judæi quoque et proselyti.

Footnotes

  1. Actual copy from the MPG I am working from has “ii” but other versions have “hi” — I think the “hi” is correct.

Leave a Comment