This Latin text is the dominant source file used for translating the Ambrosiaster texts on I Corinthians 12–14 posted at charlesasullivan.com.
It is posted for your convenience.
Table of Contents
The copy below was digitized by Charles A. Sullivan from Migne Patrologia Latina Volume 17. Ad Opera S. Ambrosii Appendix. Comment. In Epist. 1 Ad Corinth. Col. 244ff.
CAPUT XII.
[Col. 257] (Ver. 1, 2.) « De spiritalibus autem nolo vos ignorare, fratres. Scitis quia gentes eratis, simulacrorum forma euntes, prout ducebamini. » Spiritalia illis traditurus, exemplum prioris conversationis memorat; ut sicut simulacrorum fuerunt forma, [Col. 258] colentes idola, et ducebantur duce voluntate dæmoniorum ; ita et colentes Deum, sint forma legis Dominicæ, ambulantes sicut placet Domino. Forma enim uniuscujusque legis in professione et conversatione cultoris debet videri ; ille enim forma et imago legis Dei est, in cujus fide et conversatione Evangelii veritas lucet.
(Vers. 3) « Propter quod notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu ; et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. » Quoniam rationem spiritalium ignorantes, per singula charismata hominibus potius quam Deo dabant gloriam, non assecuti per Spiritum sanctum hoc donum ministrairi : et quia qui Dominum Jesum vocat, non sine Spiritu sancto hoc dicit ; habet enim gratiam in eo ipso fidei suæ propter gloriam nominis Christi ; non enim sine dono Dei et Dominum dicere Jesum; ac per hos ostendit illis in omnibus Dei esse laudem et gratiam ; quia sicut idolorum imago in ministris ejus est, ordinem suum habens per singulos gradus, totum tamen hominis est : ita et in lege Dominica gradus charismatum sunt officiis Ecclesiæ, non utique meritis humanis indulti; sed ut membra ad ædificationem Ecclesiæ pertinentia, quæ per se et in se habent gloriam, sicut est etiam in humanis officiis. Scholæ enim sunt, quæ positis in se dant dignitatem ; ut loci honor hominem faciat gloriosum, non propria laus. Ait ergo : « Nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. » Vox enim quæ dicit anathema Jesu, humano est errore prolata ; quidquid enim falsum est, ab homine est. « Et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. » Dictum enim ipsum, quo significatur Dominus Jesus, non ab adulatione hominum sicut et idola dii vocantur, sed Spiritus sancti veritate profusum est; quidquid enim verum a quocunque dicitur, a sancto dicitur Spiritu. Ne ergo hominum favorem existimarent in regula Christiana, et propter hoc se argui minime paterentur, sicut est et in simulacris (homo enim adinvenit ut Deus dicatur, qui non est; ac per hoc subjecti sunt antistites illis) ; ostendit enim eis nullum beneficium esse humanum in eo, cum dicitur Dominus Jesus ; sed magis donum Dei, qui dignatus est mysterium suum hominibus declarare. Etenim ipsa professio remissionem acquirit peccatorum, sicut exaggerat dicatio idolorum. Docet ergo eos quia non præstant religioni beneficium, dicentes, « Dominum Jesum ; » sed accipiunt ; ne more idolorum hominum putarent gratiam esse in lege Domini, dum vocatur Deus, qui non est. Denique non intelligentes Dei donum esse in fide ; singuli singulos sibi homines delegerant, quos sequerentur, dicentes : « Ego sum Pauli, ego vero [Col. 259] Apollo (I Cor. I, 12). » Superbiam ergo illorum humiliat: ut patiantur se, sicut dixi, argui.
(Vers. 4.) « Divisiones vero gratiarum sunt. » Non hoc humanis meritis vult ascribi, sed gratiæ Dei ad honorificentiam nominis ejus ; sicut enim qui dicit Dominum Jesum, in Spiritu sancto dicit, qualis vis sit: ita et in loco ordinis officii ecclesiastici positus, gratiam habet, qualis vis sit : non utique propriam, sed ordinis per efficaciam Spiritus sancti. Unde et inter initia dicit : « Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). »
(Vers. 5, 6.) « Idem autem Spiritus. Et divisiones ministeriorum sunt. » Per eumdem Spiritum diversa dona dicit præstari. « Idem vero Dominus. Et divisiones operationum sunt. » Jungit nunc Christum Spiritui sancto. « Idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. » In tantum non hoc hominibus dandum, quasi proprium sit, sed soli Deo asserit; ut etiam donum Spiritus sancti, et gratiam Domini Jesu unius Dei dicat operationem ; ne gratia et donum divisum sit propter personas Patris et Filii et Spiritus sancti : sed indiscretæ unitatis et naturæ trium unum opus intelligatur, ut ad unum omnem gloriam redigat et divinitatem. « Divisiones autem gratiarum sunt » officiis Ecclesiæ, non humanis meritis deputatæ. Si enim Spiritus sanctus idem Dominus est; et Dominus idem Deus est; et tres unus Deus est; cum enim Spiritus sancti gloria, et potestas, et natura Dei est, et Dominus Jesus idem est in natura quod Deus est, unus utique Spiritus sanctus, et Dominus Jesus, et Pater Deus est. Et singuli enim Deus unus, et tres Deus unus. Denique operante uno, tres operari dicuntur ; ut Trinitatis mysterium in unius Dei natura et potestate claudatur, cum sit immensum.
(Vers. 7.) « Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. » Hoc est, donum accipit, ut divinis retinaculis vitam suam gubernans, et sibi et aliis utilis sit, dum exemplum bonæ conversationis ostendit.
(Vers. 8.) « Cuidam enim datur per Spiritum sermo sapientiæ. » Id est, datur illi prudentia non ex litteris, sed corusco Spiritus sancti igne; ut cor habeat illuminatum, et sit prudens, ut discernat quæ vitanda sunt, quæve sequenda. «Alii vero sermo scientiæ secundum eumdem spiritum ; » hoc est, ut habeat scientiam rerum divinarum. « Alii gratia curationum in uno Spiritu; » id est, ut medelam tribuat infirmis vel ægris.
(Vers. 9, 10.) « Alii fides in eodem Spiritu. » Hoc dicit, ut fidei profitendæ vindicandæ, pressa verecundia, accipiat facultatem. « Alii operatio virtutum. » Potestam dari significat in ejiciendis dæmoniis, aut signis faciendis. « Alii prophetia; » [Col. 260] id est, ut Spiritu sancto repletus dicat futura « Alii discretio spirituum. » Hoc dicit, ut intelligat et judicet, quod dicitur an Spiritus sancti sit, an mundani. « Alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. » Interpretari est, ut dicta illorum, qui linguis loquuntur vel litteris, per donum Dei fideliter interpretetur.
(Vers. 11.) « Omnia autem hæc operatur unus atque idem Spiritus, dividens unicuique prout vult. » Quod superius trium personarum dicit, nunc per unum Spiritum sanctum agi profitetur; ut quia unius naturæ sunt et virtutis, quod unus operatur, operentur tres : unus tamen est Deus, cujus gratia dividitur singulis, prout vult, non ad merita hominum, sed magis ad ædificationem Ecclesiæ suæ ; ut omnia quæ mundus imitari vult, sed non implet, quia carnalis est ; hæc in Ecclesia, quæ domus Dei est, singulorum officiis et dono et magisterio Spiritus sancti indulta ad probationem veritatis in iis, qui contemptibiles mundo sunt, videantur.
(Vers. 12, 13.) « Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa : omnia autem membra ex uno corpore, cum sint multa, unum sunt corpus ; ita et Christus. Etenim in uno Spiritu nos omnes in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive Græci, sive servi, sive liberi ; et omnes unum Spiritum potavimus. » Per hæc docet nullius personam quasi despectam contemnendam, neque alicujus quasi perfecta sit, præferendam : nec gloriam, quæ soli Deo debetur, hominibus tribuendam ; quando in omnibus unus atque idem Deus sit gloriosus : quippe cum omnes et unum baptisma habeamus, et unum atque eumdem Spiritum sanctum. Hoc propter supradictam causam ; quia in aliquibus gloriabantur, aliquos vero velut contemptibiles spernebant.
(Vers. 14.) « Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. » Hoc dicens, ostendit unitatem habere varietates officiorum, et diversitatem hanc non discrepare in unitate potestatis ; quando unitas corporis non in singularitate consistit, sed in multis membris : ut invicem sibi præstent, quod debent.
(Vers. 15.) « Si dixerit pes : Quia non sum manus, non sum de corpore ; num propterea non est de corpore ? » Hoc est, non posse eum, qui infirmus videtur inter fratres, negari esse de corpore, quia non est potens.
(Vers. 16.) « Si dixerit auricula : Quia non sum oculus, non sum de corpore; num propterea non est de corpore ? » Non debere dicit illum, qui paulo inferior est, non necessarium putari corpori, propterea quod de primis non sit.
(Vers. 17.) « Si totum corpus oculus, ubi est [Col. 261] auditus ? Si totum auditus, ubi est odoratus ? » Id est, si omnes unius essent officii et operis; quomodo impleretur reliqua necessitas corporis ; cum constet multis officiis opus esse ad gubernacula corporis ?
(Vers. 18.) « Nunc autem Deus posuit membra, unumquodque in corpore; sicut voluit. » Voluntatem Dei, quia provida et rationabilis est, membra dicit corpori aptasse ; ut nihil desit corpori, sed sit multis membris perfectum.
(Vers. 19.) « Si autem fuissent omnia unum membrum, ubi corpus ? » Manifestum est quia si omnes fuissent unius dignitatis, non dicerentur membra, neque corpus : ideoque variis membrorum officiis conjubernantur ; omnia enim unum membrum esse non poterant. Ideo autem multa sunt, quia ab invicem differunt dignitate.
(Vers. 20.) « Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. » Hoc dicit, quia multa membra, cum invicem sui egeant, non discrepant in unitate naturæ, quamvis diversa sint ; quia diversitas hæc in unum concurrit, ut corporis utilitas expleatur, sicut et ea quibus mundus ipse constat, cum sunt diversa non solum officiis, sed et naturis; ad unius tamen mundi proficiunt perfectionem, et ex omnibus his nascitur temperies quædam in fructibus, qui humanæ proficiunt utilitati.
(Vers. 21.) « Non potest autem dicere oculus manui : Opera tua non indigeo. » Hoc est, not potest dicere potior inferiori : Non mihi opus es; quia oculus quidem videt, sed manus sunt, quæ operantur. Aut iterum caput pedibus : « Non estis mihi necessarii ; » id est, major gradu et dignitate non potest sine illo esse, qui humilis est ; quia est quod humilis potest, quod non potest sublimis, quia ferrum potest, quod non potest aurum : ac per hoc honorem capiti faciunt pedes.
(Vers. 22.) « Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt. » Manifestum est, quia quamvis aliquis dignitate sublimis sit; si subjectus tamen defuerit, qui obsequiis suis illum faciat gloriosum, ipsa dignitas contemptibilis erit : officium enim est, per quod dignitas constat. Tale est si imperatori desit exercitus. Quamvis ergo magnus sit imperator, necessarium tamen habet exercitum : membrum est enim corporis ejus, ante se habens tribunos, comites, et magistros. His omnibus inferiores sunt milites, et magis necessarii sunt, sicut membra corporis, quæ cum inferiora videntur, plus utilia sunt ; sine oculis enim manus operatur, et pes ambulans victum quæritat. »
(Vers. 23.) « Et quæ putamus ignobiliora esse membra corporis, his abundantiorem honorem circumdamus. » Similis est sensus, quia qui putantur [Col. 262] sine dignitate esse, invenimus in eis quod laudemus, sicut et in membris vilioribus, quod plus nobis placeat, quam quod in cæteris invenimus. Quo enim honore dignæ sunt manus, quando quod volumus, tenemus ! vel pedes, cum quibus quo volumus, imus ! Propterea et nos addimus eis honorificentiam, ut puta pedibus ; quos quia humiles sunt et sine dignitate, claceamentis ornamus. « Et quæ inhonesta sunt nostra. abundantiorem honorem habent. » Manifestum est quia pudenda nostra, quæ turpia videntur, dum aspectus publicos vitant, honestate se contegunt, ne per irreverentiam horreant. Simili modo et quidam fratrum, cum sint egestate et habitu inhonesti, non tamen sunt sine gratia, per quam membra sint corporis nostri : nam solent succincti vesticula tetrica, nudo pede, incedere. Cum ergo videantur contemptibiles, magis honori sunt ; quia solent vitam habere mundiorem. Quod enim hominibus videtur despectum, solet a Deo pulchrum judicari.
(Vers. 24.) « Quæ autem honesta sunt nostra, nullius egent. » Apertum est quia caput non eget, neque facies, neque manus, ut his addatur per quod decorentur : ita et fratribus, in quibus studium peritiæ, et conversationis viget honestas, nihil est quod a nobis additur ; debitus enim illis redditur honor. Despectis vero vel humilibus exhortatio necessaria est, per quam addatur illis aliquis honor, ut fiant utiles : si quominus, ipso contemptu negligentiores circa se erunt, in quibus magis proficiendum est.
(Vers. 25.) «Sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem ; ut non sit schisma in corpore, sed pro invicem sollicita sint membra. » Sic dicit a Deo moderatum humanum corpus, ut omnia membra ejus necessaria sint; ac per hoc pro se invicem sollicita, quia aliud sine altero esse non potest : et quod inferius putatur, magis necessarium est; sicut et de fratribus expositum est, vel disputatum, quia nullus debet velut inutilis despici.
(Vers. 26.) « Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. » Hoc de membris corporis carnis ambiguum non est ; quia si oculus, aut pes, vel manus capiatur ægritudine aliqua infirmitatis, totum corpus condolet : ita et nos docet condolere fratribus, si aliquid hujusmodi, aut necessitatis emerserit. « Sive glorificatur unum membrum, congaudeant omnia membra. » Manifestum est quia lætum est caput sive cætera membra, si pedes fuerint accurati vel sani. Sic debemus et nos alacres fieri, si fratrem aliquem viderimus cultorem Dei, et auctum honestate morum. hoc et, sanum esse consilio.
(Vers. 27.) « Vos autem estis corpus Christi, et [Col. 263] membra de membro. » Ostendit aperte nostram se causam per membrorum carnalium rationem tractasse ; quia non omnes possumus eadem, sed singuli pro qualitate fidei et gratiam habemus concessam.
(Vers. 28.) « Et quosdam posuit Deus in Ecclesia primum quidem apostolos. » Caput itaque in Ecclesia apostolos posuit, qui legati Christi sunt, sicut dicit idem Apostolus : « Pro quo legatione fungimur (II Cor. v, 20). » Isti sunt episcopi, firmante istud Petro apostolo, et dicente inter cætera de Juda : « Et episcopatum ejus accipiat alter (Act. I, 20). »
« Secundo prophetas. » Prophetas duplici genere intelligamus, et futura dicentes, et Scripturas revelantes; quamvis sint et apostoli prophetæ, quia primus gradus omnia subjecta habet. Denique pessimus Caiphas propter quod princeps sacerdotum erat, prophetavit (Joan. XI, 51), ordinis utique causa, non proprii meriti. Tamen specialiter erant prophetæ et Scripturarum interpretes, et futura dicentes sicut erat Agabus, qui exitia et vincula huic Apostolo prophetavit futura Hierosolymis (Act. XXXI, 11), et famem cecinit, quæ facta est sub Claudio (Act. XI, 28). Ideo quanquam sit melior apostolus, aliquando tamen eget prophetis. Et quia ab uno Deo Patre sunt omnia, singulos episcopos singulis Ecclesiis præesse decrevit.
« Tertio doctores. » Illos dicit doctores qui in ecclesia litteris et lectionibus retinendis pueros imbuebant more Synagogæ ; quia traditio illorum ad nos transitum fecit. Quarto loco ait :
« Deinde virtutes, deinde gratiam curationum ; » potest enim aliquiis non esse episcopus. et habere in se donum virtutis sanitatum. « Opitulationes, gubernationes ; » ut in rebus divinis vigilet intellectu : ita tamen, ut in aliquibus, quæ implere non conceditur, ab alio sumat quod non habet; quia totum uni concedi non potest. Sunt et gubernatores, qui spiritalibus retinaculis hominibus documento sunt. « Genera linguarum; » ut donum sit Dei multas lingua scire. « Interpretationem sermonum ; [»] ut hoc alicui gratia Dei impertiat, ut linguarum interpretandarum habeat peritiam.
(Vers. 29.) « Numquid omnes apostoli ? » Verum est, quia in Ecclesia unus est episcopus. « Numquid omnes prophetæ ? » Non est ambiguum non omnibus concedi prophetiam. « Numquid omnes doctores ? » Ille doctor est, cui alios erudire conceditur.
(Vers. 30.) « Numquid omnes virtutes ? » Hic [Col. 264] potest habere virtutem, cui dat Deus Dæmonia ejicere. « Num omnes gratiam habent curationum ? » Quomodo potest fieri ut omnes linguis loquuntur? » Non utique, nisi qui accepit donum in hac re. « Numquid omnes interpretantur ? » Ille potest sermones interpretari, cui dat Deus. In supradictum sensum hæc inserenda. Explanavit enim, reddita ratione, omnes habere diversas gratias, nec totum alicui concedi, exemplo membrorum. Exemplo enim corporis carnis spiritale corpus insinuat; ac per hoc in omnibus Deum benedicendum, et in ipsius nomine gloriandum, cujus gratia est. Hanc rationem etiam in rebus physicis invenimus; aurum enim cum melius argento sit, plus tamen in usu argentum est ; et cum æs necessarium sit, plus tamen ferro opus est ; nihil enim pene sine ferro fit, cum sit inferius. Et post hæc:
(Vers. 31.) « Æmulamini charismata meliora. » Hoc mox in subjectis absolvit. « Et adhuc magis excellentiorem viam vobis demonstro. » Gradatim illos ad utiliora provehit, ostendens illis gratiam supradicti omnis doni, quod in hominibus videntur, sive loquendi, aut curandi, aut prophetandi, non ad meritum hominis pertinere, sed ad honorificentiam Dei. Ideoque nunc viam se dicit illis ostendere planiorem, qua itur ad cœlum, quæ meritum collocat apud Deum. Nam quia supradicta non semper ad meritum pertinent, dicit Salvator: « Multi mihi dicent in illa die. » id est judicii : « Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo demonia ejecimus, et virtutes multas fecimus (Matth. VII, 22)? » Et quia non hoc ad meritum pertinet, sed officia sunt Ecclesiæ, ad confusionem gentilium, et Dei honorificentiam protestandam, dicit eis Dominus : « Recedite a me; non novi vos, operarii iniquitatis. (Ibid. 27). » Securi enim quia Dei in illis operatio cernebatur, negligentes erga se fuerunt ; nam et septuaginta duobus discipulis gaudentibus quia dæmonia illis subdita fuerant, dicit Salvator : « Nolite in hoc gaudere, quod dæmonia vobis subjecta sunt ; sed in hoc guadete, quod nomina vestra scripta sunt in cœlo (Luc. X, 20). » Quare, nisi quia nomini Dei subjecta sunt, non hominis merito ? Et quare nunc non ita fit, ut habeant homines gratiam Dei? Inter initia fieri oportuit, ut fundamenta fidei acciperent firmitatem : nunc autem non opus est ; quia populus populum adducit ad fidem, cum videntur eorum bona opera, et prædicatio simplex.
CAPUT XIII.
(Vers. 1.) « Si linguis hominum loquar et [Col. 265] angelorum, charitatem autem non habeam, unum sum velut æramentum resonans, aut cymbalum tinniens. » Magna utique videtur gratia diversis loqui linguis: plus autem aliquid est, etiamsi angelorum possit quis linguam scire, id est, si spiritaliter cognitum possit habere angelicum motum. Verum hoc ad meritum non ascribi, sed ad Dei gloriam, subjectis ostendit, dicens sic esse ut æramentum resonans, aut cymbalum tinniens. Quia sicut ærementum impulsu alterius resonat, et cymbalum tinnit ; ita et hic qui linguis loquitur, Spiritus sancti effectum habet et motum, ut loqui possit, sicut et alio loco dicit Salvator : « Non enim vos estis, qui loquimini; sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). » Nam et asina locuta est humana lingua ad Balaam filium Beor (Num. XXII, 28), ut addiceret Dei majestatem : et pueri infantes in laudem Dei proruperunt ad confusionem Judæorum (Matth. XXI, 16). Salvator autem non solum istos, sed et lapides ad condemnationem perfidorum, et gloriam Dei clamare posse ostendit (Luc. XIX, 40). Et inter ipsa primordia ad commendationem fidei, qui baptizabantur, linguis loquebantur (Act. X, 46).
(Vers. 2.) « Et si habuero prophetiam, et noverim omnia mysteria, et omnem scientiam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. » Vere nihil prodest ; ad Dei enim gloriam prophetatur, sicut dicit David propheta : « Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 1) » Nam et Balaam prophetavit (Num. XXIV, 17), cum propheta non esset, sed hariolus : et Caiphas prophetavit (Joan. XI, 51), non merito, sed dignitate ordinis sacerdotalis : et Saul prophetavit (I Reg. XIX, 23), cum jam inobedientiæ causa spiritu malo fuisset repletus; sed propter Dei causam, ne posset comprehendere David, quem et occidere volebat.
« Et si sciero omnia mysteria ; » Judæ enim nihil profuit fuisse cum apostolis, et didicisse mysteria, cum charitatis hostis tradidit Salvatorem. Et propheta Ezechiel diabolum mysteria cœlestia scire ostendit, quando increpita voce in paradiso illum Dei fuisse, et pretiosos lapides habuisse testatur (Ezech. XXVIII, 13); quos lapides idem Apostolus doctrinæ divinæ mysteria significavit (I Cor. III, 12-15) : et illi nihil profuit, quia charitatis immemor, in superbiam prosilivit.
« Et si habuero omnem scientiam. » Nihil mihi prodest scientia, si charitas non sit. Denique Scribis et Pharisæis nihil profuit, dicente Salvatore: « Vos habetis clavem scientiæ, et neque vos intratis, neque alios sinitis introire (Luc. XI, 52) ; » per invidiam enim charitatem corrumpentes, scientiam [col. 266] ejus ad nihilum deduxerunt. Nam et Tertullianus et Novatianus non parvæ scientiæ fuerunt : sed quia per zelum charitatis fœdera perdiderunt, in chisma1 versi, ad perditionem sui hæreses creaverunt.
« Et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam. » Virtutes facere, aut dæmonia per fidem ejicere Dei virtus et gloria est : nec hoc ad meritum proficit, nisi quis bonæ conversationis fuerit æmulus, sicut supra memoravi.
(Vers. 3.) « Et si erogavero omnem substantiam meam. » Apertum est quia si omnis substantia impendatur, nihil proficit, charitate neglecta ; quia caput religionis charitas est : et qui caput non habet, vitam non habet. « Et si tradidero corpus meum ut ardeam, nihil mihi prodest. » Sine charitate nihil prodest ; quia fundamentum religionis charitas est. Quidquid ergo sine charitate fit, caducum est.
(Vers. 4-8.) « Charitas magnanima est, jucunda est. Charitas non æmulatur, non inflatur, non perperam agit, non ambitiosa est, non quærit quæ sua sunt non irritatur, non cogitat malum, non gaudet in iniquitate, congaudet autem veritati : omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas nunquam cadit. » Tanta præconia charitatis edocuit, ut non immerito hanc cæteris anteponere videretur, et incassum laborare eos, qui aliis mandatis operam dant, huic non obtemperantes. Hinc ait Joannes apostolus : « Charitas Deus est (I Joan. IV, 8); » ut qui charitatem non habet, sciat se Deum non habere; unde et in alia epistola idem Paulus apostolus ait : « Deus autem qui dives est in misericordia, propter multam charitatem suam misertus est nostri (Ephes. II, 4). » Qui ergo charitatem non habet, ingratus est misericordiæ, propter multam charitatem suam misertus est nostri (Ephes. II, 4). » Qui ergo charitatem non habet, ingratus est misericordiæ Dei ; quia non diligit, per quod salvatus est. Ut proinde discerent quia graviter delinquebant, qui escam fraternæ charitati præponebant. Nam hæc est quæ et in præsenti prodest, et in æternum cum Deo permanet.
(Vers. 9, 10.) « Sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia evacuabitur. Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus : cum autem venerit quod perfectum est, evacuabuntur illa, quæ ex parte sunt. » Omnia charismatum dona evacuari dixit, quia non tantum possunt comprehendere, quantum ipsa veritas habet. Neque no[s] aut capere aut enarrare possumus plenitudinem veritatis. Qui enim fieri potest ut lingua humana omne complectatur, quod Dei est ? Ideo destruetur imperfectio nostra, non id quod verum est evacuabitur : sed dum additur imperfecto, quod deest, destruetur. Destructio enim imperfectionis est, quando id, quod imperfectum est, impletur in verum.
[Col. 267] (Vers. 11.) « Cum essem parvulus, quasi parvulus loquebar, quasi parvulus sapiebam, quasi parvulus cogitabam : at ubi factus sum vir, ea quæ parvuli erant destruxi. » Hoc dicit, quia exeuntes sancti de hoc mundo, plus necesse est inveniant, quam nunc putant, sicut Joannes apostolus de Salvatore dixit : « Tunc videbimus illum, sicuti est (I Joan. III, 2). » In hac ergo vita parvuli sumus ad comparationem futuræ vitæ ; quia sicut vita hæc imperfecta est, ita et scientia.
(Vers. 12.) « Videmus nunc per speculum in ænigmate ; tunc vero facie ad faciem. » Apertum est nunc imagines videri per fidem, tunc res ipsas. « Modo scio ex parte; tunc vero cognoscam, sicut et cognitus sum : » id est, videbo quæ promissa sunt, sicut videor ; hoc est, præsentem esse ad Dominum, ubi Christus est.
(Vers. 13.) « Manent autem nunc fides, spes, charitas, tria hæc : major autem horum est charitas. » Digne major est charitas : quia ut fides prædicaretur, et spes esset futuræ vitæ, charitas præstitit, sicut supra memoravi. Unde et Joannes apostolus : « Ex hoc cognoscimus, inquit, charitatem ejus, quia ipse pro nobis animam suam posuit (I Joan. III, 16). » Juste igitur major charitas, per quam reformatum est genus humanum.
CAPUT XIV.
(Vers. 1.) « Sectamini charitatem, æmulamini spiritalia : magis autem ut prophetetis. » Post charitatem prophetandi studium magis habendum hortatur : quia quamvis magni sint spiritales gradus, quos enumerat : hic tamen melior, qui ad utilitatem Ecclesiæ proficit, ut discant omnes divinæ legis rationem. In quo enim quis animum dederit, in eo ipso accipit donum, dicente Salomone: « Scire legem, sensus est optimi (Sap. VI, 16) ; » scientia enim charitate subnixa non inflatur, sed est mansueta, proficiens omnibus ad utilitatem.
(Vers. 2.) « Nam qui loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo ; nemo enim audit, spiritu autem loquitur mysteria. » Hoc est quod dicit, quia qui loquitur incognita lingua, Deo loquitur; quia ipse omnia novit : homines vero nesciunt, ideoque nullus est ex hac re profectus. « Spiritu autem loquitur mysteria, » non sensu, quia ignorat quod dicit.
(Vers. 3.) « Qui enim prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem ; » ædificatur enim, quando quæstionum solutionem, addiscit. Exhortatio autem illi fit, ut desiderium patiatur prophetandi : consolatur vero, quia contemptum disciplinæ in spe videt. Scientia enim legis firmat animos, et provocat ad spei melioris profectum.
(Vers. 4.) « Qui loquitur lingua, se ipsum [Col. 268] ædificat : qui vero prophetat, Ecclesiam ædificat. » Per id enim, quod forte solus scit, quod loquitur, se solum ædificat : nam qui prophetat, omnem plebem ædificat, dum intelligitur ab omnibus quid loquatur. Prophetas interpretes dicit Scripturarum ; sicut enim propheta futura prædicit, quæ nesciuntur : ita et hic dum Scripturarum sensum, qui multis occultus est, manifestat, dicitur prophetare.
(Vers. 5.) « Volo autem vos omnes loqui linguis : magis autem ut prophetetis. » Non poterat prohibere loqui linguis, qui superius donum istud dicit esse Spiritus sancti : sed ideo prophetandi magis studium habendum, quia utilius est. « Major est enim qui prophetat, quam qui loquitur lingua, nisi interpretetur. » Quia si intepretari poterit, non erit minor ; quia Ecclesiam ædificat : hoc enim majus est, quod omnibus prodest. Hic enim per donum Dei linguis loquitur, qui etiam interpretatur,2 sicut et illi duodecim in Actibus apostolorum (Act. II, 4).
(Vers. 6.) « Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi loquar vobis aut in revelatione, aut in notitia, aut in prophetia, aut in doctrina ? » Hæc omnia unum significant ; docere enim nemo poterit, nisi intelligatur.
(Vers. 7,8.) « Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara, si distinctionem sonitus non dederunt, quomodo cognoscetur quod per tibiam canitur, aut quod citharizatur ? Etenim si incertam vocem tuba dederit, quis se parabit ad prælium ? » Quoniam exempla facilius suadent quam verba, exemplis commendat per quæ facile assequantur non debere illos in Ecclesia loqui linguis, qui intepretari non possunt. Ut quid enim loquatur, quem nemo intelligit ?
(Vers. 9.) « Ita et vos per linguam nisi singificantem sermonem dederitis, quomodo scietur quid loquimini ? Eritis enim in aera loquentes: » hoc est, nihil proficientes. « Nam multa, ut puta, genera linguarum sunt in hoc mundo, et nihil sine voce. Multa (quidem) genera sunt linguarum, » inquit, sed habent proprias vocum significationes, ut intelligantur.
(Vers. 10,11.) « Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei cui loquor, barbarus: et is qui loquitur, mihi barbarus. » Non utique id studendum monet, ut invicem per incognitam linguam barbari sibi videantur : sed quia concordiæ res est, his nitendum est, ut per unanimitatem intellectus communi lætitia glorientur.
(Vers. 12.) « Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum ad ædificationem Ecclesiæ quærite, ut prophetetis. » Quia prodest Scripturas explanare (nam incitatur et gaudet animus, quando aliquid de Scripturis percipit : et quantum propensior in hac parte fit, tantum deserit vitia) [Col. 269] propterea ad hanc partem studium monet applicandum.
(Vers. 13.) « Ideo qui loqitur lingua, oret ut interpretetur. » Eum qui linguis loqui desiderat, monet orare debere, ut accipiat donum interpretandi ; ut proficiat cæteris studium ejus.
(Vers. 14.) « Nam si oravero lingua, spiritus meus orat; mens autem mea sine fructu est. » Manifestum est ignorare animum nostrum, si lingua loquatur, quam nescit, sicut adsolent Latini homines Græce cantare, oblectati sono verborum ; nescientes tamen quid dicant. Spiritus autem qui datur in baptismo, scit quid oret animus, dum loquitur, aut perorat lingua sibi ignota : mens autem qui est animus, sine fructu est. Quem enim potest habere fructum, qui ignorat quæ loquatur ?
(Vers. 15.) « Quid est ergo ? Orabo spiritu, orabo et mente; psalmum dicam spiritu, psalmum dicam et mente. » Hoc dicit, quia cum quis hac lingua loquitur, quam novit, tam spiritu, quam mente orat : quia non solum spiritus ejus, quem dixi datum in baptismo, scit quid oratur : sed etiam animus simili modo et de psalmo non ignorat.
(Vers. 16.) « Cæterum si benedixeris spiritu ; » hoc est, si laudem Dei lingua loquaris ignota audientibus : « Quis supplet locum idiotæ ? Quomodo dicit amen, super tuam benedictionem, quia nescis quid dicas. » Imperitus enim audiens quod non intelligit, nescit finem orationis, et non respondet, amen, id est verum : ut confirmetur benedictio. Per hos enim impletur confirmatio precis, qui respondent, amen ; ut omnia dicta veri testimonio in audientium mentibus confirmentur.
(Vers. 17.) « Nam quidem bene gratias agis. » De eo dicit, qui cognita sibi loquitur, quia scit quid dicat. « Sed alius no ædificatur. » Si utique ad ædificandam Ecclesiam convenitis, ea debent dici, quæ intelligant audientes. Nam quid prodest ut quis lingua loquatur, quam solus scit; aut qui audit, nihil proficiat ? Ideo tacere debet in Ecclesia, ut ii loquantur, qui prosint audientibus.
(Vers. 18.) « Gratis ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. » Quoniam superius linguis loqui donum esse dixit Spiritus sancti, ideo ad Deum refert, quod omnium lingua loqueretur. Et ne forte quasi æmulus per invidiam hoc dicere videretur, ostendit se omnium quidem horum loqui linguis, et quia non valde prodest.
(Vers. 19.) « Sed in Ecclesia, inquit, volo quinque verba loqui per legem, ut et alios ædificem, quam decem millia verborum in lingua. » Utilias dicit paucis verbis in apertione sermonis loqui, quod omnes intelligant, quam prolixam orationem habere in obscuro. Hi ex Hebræis erant, [Col. 270] qui aliquando Syra lingua, plerumque Hebræa, in tractatibus aut oblationibus utebantur ad commendationem. Gloriabantur enim se dici Hebræos propter meritum Abrahæ, quod idem Apostolus pro nihilo habuit dicens : « Mihi autem absit gloriari ; nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14). » Hos quidam imitantes, ignota sibi lingua loqui malebant in Ecclesia ad populum, quam sua.
(Vers. 20.) « Fratres, nolite pueri effici sensibus; sed malitia parvuli estote ; ut sensibus perfecti sitis. » Perfectos illos vult esse, ut sciant quid ad instructionem Ecclesiæ sit necessarium ; ut recedentes a malitia et erroribus, iis studerent, quæ proficerent ad utilitatem fratrum. Hic est enim sensu perfectus, qui id agit, ut prosit alicui, maxime fratri.
(Vers. 21.) « In lege enim scriptum est : Quia in aliis linguis, et in labiis aliis loquar populo huic, et nec sic me audient, dicit Dominus (Isa. XXVIII, 11). » Hoc Dominus de his dixit, quos præsciit nec Salvatori credituros. In aliis enim linguis et in aliis labiis loqui, Novum Testamentum est prædicare, sicut dicit Jeremias propheta : « Ecce venient dies, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Juda Testamentum Novum, non secundum quod disposui patribus illorum (Jerem. XXXI, 31); » hoc est, immutata ratione aliter loqui, quam se legis veteris verba habeant ; dum audiunt Sabbatum solvi, neomenias evacuari, circumcisionem cessare, sacrificia immutari, escas dudum prohibitas licere edere, Christum Deum de Deo prædicari : hoc est aliis linguis et aliis labiis loqui ; et nec sic perfidi Deum obaudire voluerunt. Potest et sic intelligi, ut quia multi Judæorum malevoli erant, et propterea dignum non erat his in revelatione loqui Evangelium, in parabolis loqueretur ad eos : et intelligentes ideo sibi non revelari, quia mali erant, nec sic se corrigerent ; ut merentes se facerent per explanationem audire verba Dei. Unde dicunt discipuli ad Dominum : « Domine, quare in parabolis loqueris illis (Matth. XIII, 10) ? » Et Dominus : « Quia vobis datum est. inquit, nosse mysterium regni Dei, illis autem non ; ut videntes non videant, et audientes non intelligant (Ibid. 11, 13) ; » ne indigni salutem perciperent, quod animadvertentes pro meritis suis factum, nec sic conversi Deo satisfacere voluerunt.
(Vers. 22.) « Itaque linguæ in signum sunt. » Hoc est, velamine incognitæ obscurati sunt sermones Dei, ne videantur a perfidis, et cum audiuntur incognitæ linguæ, signum sit quia propter perfidiam factum est, ne audiens intelligat. « Non utique iiis qui credunt, sed non credentibus ; » hoc [Col. 271] est quod dixit quia ad occultandos sensus incredulis proficiunt linguæ. « Prophetia autem non incredulis, sed iis qui credunt. » Hoc est, non competit fidelibus audire linguas quas non intelligant ; sed infidelibus, qui non sunt digni intelligere, sicut dicit Isaias propheta : « Vade et dic populo huic : Aure audietis, et non intelligetis, etc. (Isa. VI, 9). »
(Vers. 23.) « Si convenerit universa Ecclesia in unum, et loquantur omnes linguis, introeant autem infideles et idiotæ ; nonne dicent quia insanitis ? » Manifestum est quia si omnes diversis linguis loquantur, tumultus fit quidam inconditus populi, quasi phrenesin patientis.
(Vers 24, 25.) « Si autem omnes prophetent, intret autem aliquis infidelis, vel idiota, increpatur ab omnibus, redarguitur ab omnibus, occulta cordis ejus manifesta fiunt : et tunc cadens in faciem, adorabit Deum, pronuntians quod vere in vobis Deus sit. » Cum enim intelligit et intelligitur, audiens laudari Deum, et adorari Christum, pervidet veram esse et venerandam religionem, in qua nihil fucatum, nihil in tenebris videt geri, sicut apud paganos, quibus velantur oculi ; ne quæ sacra vocant perspicientes, variis se vanitatibus cernant illudi. Omnis enim impostura tenebras petit, et falsa pro veris ostendit ; ideo apud nos nihil astute, nihil sub velamine : sed simpliciter unus laudatur Deus, « ex quo sunt omnia, et unus Dominus Jesus, per quem omnia (I Cor. VIII, 6). » Si enim nullus sit, qui intelligat, aut a quo ipse discutiatur, potest dicere seductionem esse quamdam et vanitatem, quæ ideo linguis canitur, quia pudoris est, si reveletur.
(Vers. 26.) « Quid est igitur, fratres ? Cum convenitis, unusquisque vestrum canticum habet ; » id est, laudem Dei per canticum eloquitur. « Doctrinam habet ; » hoc est, sensuum per spiritalem prudentiam habet expositionem. « Revelationem habet; » id est, subest ei prophetia occultorum, quæ ad omnium mentem perveniat, favente Spiritu sancto. « Linguam habet ; » ut eos qui lingua loqui poterant, non contristaret, permisit eos loqui linguis : ita tamen, ut interpretatio sequeretur. Ideo ait : « Interpretationem habet ; » ut si interpres adesset, daretur locus loquendi linguis.
Omnia ad aedificationem fiant. Conclusio haec est, ut nihil incassum in Ecclesia geratur, hocque elaborandum magis, ut et imperiti proficiant; ne quid sit corporis per imperitiam tenebrosum. Ideirco omnes paratos vult convenire diversis donis spiritalibus; ut ipsa aviditate animi vigilantes, invicem se exhortantes, meliora dona aemularentur, ad illuminationem fratrum.
(Vers. 27.) « Si lingua quis loquitur, per duos, [Col. 272] aut ut multum, tres ; et particulatim et unus interpretetur. » Hoc est, duo aut tres non plus linguis loquantur : sed singuli, non simul omnes; ne insanire viderentur. Ideo, ergo « ut multum tres, » ne occuparent diem linguis loquentes, et interpretes illorum ; et non haberent prophetæ tempus Scripturas disserendi, qui sunt totius Ecclesiæ illuminatores.
(Vers. 28.) « Quod si non fuerit interpres, taceat in Ecclesia : sibi autem loquatur et Deo ; » hoc est, intra se tacite oret, aut loquatur Deo, qui audit muta omnia ; in Ecclesia enim ille debet loqui, qui omnibus prosit.
(Vers. 29.) « Prophetæ autem duo vel tres loquantur, et alii examinent, vel interrogent. » Ipsum modum tenuit dicendo : « Duo vel tres loquantur ; » singuli autem, sicut supra. Cæteros autem interrogare permisit de iis quæ forte in ambiguum veniunt, aut quæ assequi aliquis non potest ; qui diversa sunt ingenia, ut disputatione planiore dilucidentur.
(Vers. 30.) « Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat ; » id est, permittat potior inferiori, ut si potest dicat : nec ægre ferat, quia potest et illi dari donum, ut dicat, cum videtur inferior, quod potiori concessum non est. Sicut enim totum uni concedi non potest, licet potiori, ita et non potest alicui, quamvis inferiori, nihil impertiri ; ut nemo sit vacuus a gratia Dei.
(Vers. 31.) « Potestis enim per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur. » Hæc traditio Synagogæ est, quam nos vult sectari ; quia Christianis quidem scribit, sed ex gentibus factis, non ex Judæis : ut sedentes disputent, seniores dignitate in cathedris, sequentes in subselliis, novissimi in pavimento super mattas. Quibus si revelatum fuerit, dandum locum dicendi præcipit, nec despiciendos : quia membra corporis sunt.
(Vers. 32.) « Et spiritus prophetarum prophetis subjectus est, » Quia enim unus atque idem Spiritus est, qui tam prophetis futura dicentibus, quam iis qui revelant Scripturas, infundit se pro ratione et qualitate causarum, ideirco dixit : « Subjectus est prophetis : » ut ingenia accenderet hac spe, quod Spiritus conatus bonos adjuvet. Desiderio enim optimo ad Dei res enarrandas subvenit : ut impleat boni propositi voluntatem. Nam et de Salvatore idem dictum est : « Bibebant autem de spiritali sequente petra, petra autem erat Christus (I Cor. X, 4) ; » hoc est, et subjectum esse, quod et sequi ; sequebatur enim, ut humanis suffragiis deficientibus, adesset ad auxilium tribuendum. Ita et Spiritus subjectus dicitur, ut conatus bonos adjuvet, cum suggerit ; subjectus enim videtur, qui cœpta alterius perficit.
[Col. 273] (Vers. 33.) « Non est enim dissensionis auctor, sed pacis. » Quia ergo pacis auctor est, dicente Salvator : « Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV, 27), » nemo alterum non sinat dicere, neque debebit dicenti, studio contradicendi, resistere, ne discordia fiat in corpore. Qui enim in pace vocantur, patientiæ debent studere ; ne pacis jura solvantur. « Sicut in omnibus Ecclesiis sanctorum doceo. » Hoc dicto hortatur illos, ut quæ præcipit faciant, quando similiter se Ecclesiis sanctorum prædicare testatur.
(Vers. 34.)(34) «Mulieres vestræ in Ecclesia taceant. » Nunc tradit quod prætermiserat ; sicut enim velari mulieres in Ecclesia præcepit (I Cor. XI, 5), modo ut quietæ sint et verecundæ ostendit : ut operæ pretium sit, quia velantur. Si enim imago Dei vir est, non femina, et viro subjecta est lege naturæ ; quanto magis in Ecclesia debent esse subjectæ propter reverentiam ejus, qui illius legatus est, qui etiam viri caput est: « Non enim permittitur illis loqui, sed esse in silentio, sicut et lex dicit. » Quid dicit lex? « Ad virum tuum conversio tua, et ipse tui dominabitur (Gen. III, 16). » Hæc lex specialis est : hinc Sara dominum vocabat Abraham virum suum ; ac per hoc in silentio jubentur esse, ne supradictæ legis sententia infirmetur, cujus memor Sara, viro suo erat subjecta, sicut dictum est. Quamvis una caro sit (Gen. II, 24), sed duabus ex causis jubetur esse subjecta : quia et ex viro est, et per ipsam intravit peccatum.
(Vers. 35.) « Si quid autem discere volunt, domi viros suos interrogent; turpe est enim mulieribus in Ecclesia loqui. » Turpe est, quia contra disciplinam est, ut in domo Dei, qui eas subjectas viris suis esse præcepit, de lege loqui præsumant : cum sciant illic viros habere primatum, et sibi magis competere, ut in domo Dei precibus vacent, linguam retinentes : et aures aperiant, ut audiant quomodo misericordia Dei mortem vicit per Christum, quæ per eas regnavit. Nam si audeant in Ecclesia loqui, dedecus est ; quia ideirco velantur, ut humiliatæ appareant : ille autem se inverecundas ostendunt, quod et viris opprobrium est; in mulierum enim insolentia etiam mariti notantur.
(Vers. 36.) « An a vobis vergum Dei profectum est, aut in vos solus devenit ? » Arguentis verba sunt ; sic enim inflati erant, quasi ipsis promissa fuisset hæc salus ; et exemplo eorum cæteræ gentes vocarentur ad fidem, aut non essent aliqui, qui possent suscipere gratiam Dei, apostolis prædicantibus. Sic enim se jactabant quasi beneficium darent magis quam acciperent, accedentes ad fidem, unde dicit : « Aut in vos solos devenit verbum Dei. » Omnis enim qui vult aliquid emere, quod scit ab aliquibus non requiri, cum quodam fasitidio accedit [Col. 274] ad emptionem, quasi beneficium præstiturus vendenti. Ideo hoc Apostolus arguit in Corinthiis, qui tales se præbebant elatione vanitatis, quasi si ipsi non obedirent verbis fidei, nemo esset qui crederet, sicut dicit Judæis : « Vobis primum oportebat loqui verba vitæ hujus : sed quia repulistis ea, indignos vos facientes æternæ vitæ, ecce convertimur nos ad gentes (Act. XIII, 46). »
(Vers. 37.) « Si quis existimatur propheta esse, aut spiritalis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata. » Hoc dicens tangit supra memoratos falsos apostolos, a quibus fuerant depravati, qui pro desideriis hominum non divina, sed terrena docebant. Ideo hic nihil suum tradere se dicit, sed Domini : ut quibus suadet, Deo acquisiti non hominibus videantur : qua fiducia et constanter prædicat, liberam habens conscientiam ; quia non hominibus placere vult, sed Deo. Unde peccatoribus non blanditur, ut crescant : sed admonet, ut desinant.
(Vers. 38.) « Si quis autem ignorat, ignorabitur. » Recte, quia qui nescit Domini esse, quæ loquitur Apostolus, et ipse a Domino ignorabitur in die judicii, dicente Domino : « Amen dico vobis, nescio vos (Matth. XXV, 12). »
(Vers. 39.) « Propter quod, fratres, æmulationem habete prophetandi. » Quamvis arguat hos, et in multis reprehendat et corripiat, eo quod recesserant a traditione ejus; tamen fratres eos vocat, quia dicit Isaias ad plebem Domini : « Dicite iis qui non recte ambulant in viis meis : Fratres nostri estis vos (Isa. LXVI, 5). » Ut ergo consolaretur istos post correptiones, fratres illos vocat : et ad æmulationem prophetiæ hortatur, ut assidua disputatione et explanatione legis divinæ fierent instructiores : ut possent discere perversas esse pseudo-apostolorum prædicationes.
« Et loqui linguis nolite prohibere. » Et hoc propter charitatem, ut qui possunt loqui linguis, si interpres fuerit præsens, non vetentur, ne fiat dissensio.
(Vers. 40.) « Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant. » hoc est, secundum ordinem supradictum. Honeste autem illud fit, quod cum pace et disciplina fit.
——
Links to the Translations
- A translation of I Corinthians 12 from the Ambrosiaster text.
- A translation of I Corinthians 13 from the Ambrosiaster text.
- A translation of I Corinthians 14 from the Ambrosiaster text.
For introductory information on this subject, go to Notes on Translating Ambrosiaster’s I Corinthians 12-14.
- I think this is a typo and should read schisma
- Bray has “The person who speaks in tongues and then interprets does so by God’s gift.” (Pg. 185) However, I do not think the passive use of interpretatur promotes this rendering. || The Ambrosiastor author(s) are connecting Pentecost with Corinth but later separates these two further on.