The Latin Epiphanius Text on the Tongues of Corinth

The Epiphanius text on the problem tongues of Corinth in the Latin.

The following copy was produced around 1543 by Janus Cornarius — a person who was extremely gifted in this field and very well trusted for a consistent and accurate translation.

Why digitize a Latin translation that is over a thousand years removed from the Greek original? The Latin has value in three ways: assistance in understanding a Greek word or phrase not readily found in Greek dictionaries or grammars, an accuracy checker for anyone doing an English translation of this text, and to see if the Latin translator had a different interpretation himself than what the Greek actually meant. It gives an idea if a doctrine had changed over time.

The Greek original can be found at The Greek Epiphanius Text on the Problem Tongues of Corinth

Below is the Latin copy found in Migne Patrologia Graeca, Volume 41, Columns 791-795.
Adversus Hæreses Lib. I. Tom. III – Hæres. XLII
. Franciscus Oehler’s edition , Corporis Haereseologici. Tomus Secundus. Continens S. Epiphanii Episcopi Constantiensis. Panariorum, was frequently consulted for accuracy.(1)Corporis Haereseologici. Tomus Secundus. Continens S. Epiphanii Episcopi Constantiensis. Panariorum. Franciscus Oehler, ed. Berolini: A. Asher et Socios. 1859. Pg. 659ff :

—————–

Schol. 13 et 21. Perperam ista concepit: Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui: aliter enim scripsit, et ob legem, adjecit.

Refut. 13 et 21. Linguæ igitur a spiritus sancti gratia derivantur. Ejusmodi porro, de quibus apostolus loquitur, linguæ sunt, ut non Hebraicas modo voces comprehendant, quae in singularis vocabulis præclarem quandam ac sapientem varietatem exhibent, sed et alia quoque idiomatum discrimina, quae nonnulli Graecæ linguæ periti, cui insitus quidam fastus ac vanitas est, gloriose jactabant, qualis est Attica, Æolica, ac Dorica proprietas, quarum freti scientia nonnulli turbas illas Corinthi ac seditiones excitarant, ad quos ideo hanc apostolus epistolam dedit. In qua primum singularis cujusdam esse beneficii docet Hebraicis uti vocabulis posse ac legem docere. Deinde ut Graeci sermonis tumorem arrogantiamque comprimeret, sese linguarum illorum usu instructiorem illis ipsis esse monuit, quod Hebræus ab Hebræis esset oriundus, et ad pedes Gamalielis institutus. Ita Hebraicæ linguæ scientiam in laude posuit, et inter spiritus sancti beneficia numeravit. Unde et ad Timotheum de iisdem scribens, Tu, inquit, ab adolescentia sacras Litteras didicisti. Quod vero ad illam eruditionem politiores quoque Graecorum litteras, hoc est poëticas ac rhetoricas, adjecerit, iisce verbis expressit : Abundantius vobis omnibus linguis loquor, uti se Græcarum disciplinarum excellentiori quodam usu præditum esse monstraret. Nam et scribendi genus ipsum quo utitur, humanitatis illum studiis haud mediocriter imbutum fuisse declarat, ut ne Epicurei quidem ipsi Stoicive possent resistere ; quos omnes cum aræ illius inscriptionem ejusmodi, Ignoto Deo, erudite legisset, summa cum eloquentia artificioseque refutavit, id ipsumque ita declaravit : Quem ignorantes colitis, hunc annuntio vobis. Item illud alio loco dixit, Dixit quidam proprius illorum propheta.

Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.

Epimenidem veterem philosophum intelligens, Mithræ cujusdam apud Cretenses idoli sacerdotem. De quo et Callimachus Libycus poeta idem testimonium falso ad institutum suum transtulit, cum ita de Jove cecinit :

Creta quidem assidue mendax. Rex magne, sepulcrum

Creta tuum exstruxit, sed te mores nulla subegit.

Vides quorsum ille de linguis Apostoli sermo pertineat : Volo quinque verba in Ecclesia sensu meo, hoc est cum interpretatione, loqui. Quemadmodum propheta quæ sibi sancti Spiritus afflatu in animum immissa fuerint in medium proferens, auditoribus suis per prophetiam illam affert utilitatem, ita ego, inquit, loqui sic cupio, ut me Ecclesia omnis audiat, et ædificari possit, non ut Græce aut Hebraicæ linguæ scientia elatus me unum, qui eam scilicet intelligam, non Ecclesiam ipsam, ædificem. Tu vero illud addidisti, Marcio, ob legem, quasi ita scripserit Apostolus : Volo quinque verba in Ecclesia propter legem. Pudeat te, secunda Babylon, ac Sodomorum nova confusio. Quousque linguas istas confundes ? Quousque contra eos quibus nocere nihil potes tuam armabis audaciam ? Nam angelis vim moliris afferre, et ab Ecclesia veritatis sermones abjudicas, quasi ita sanctum Lot alloquare : Educ viros illos. Verum tuus in te conatus recidet ; nec ideo veritatis illos sermones ejicis, sed tibimetipsi cæcitatem infligis, atque in densissima noctis caligine versaris, fores palpans, nec inveniens, donec sol ortus fuerit, tuque judicii diem aspicias, in quo mendaciis tuis vindex ignis occurrat. Nam hic te, uti vides, exspectat. Cæterum apud Apostolum non legitur, propter legem ; sed illud a te perperam est adjectum. Quod si istud addidisset, consentaneum ei foret, quod ab ejus Domino fuerat dictum : Non venisse se ut legem solveret, sed ut adimpleret.

Schol. 14 et 22. In lege scriptum est : Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic.

Refut. 14 et 22. Nisi illa quæ in lege prædicta fuerant Dominus implesset, quid attinebat Apostolum ea commemorare, quæ ex lege veteri fuerant in Novo Testamento perfecta ? Quemadmodum et Salvator ipse demonstrat, eumdem se esse, qui tum in lege locutus est, in hunc modum interminatus : Ideo offensus fui generationi huic, et dixi, Semper hi errant corde ; et : Juravi si introibunt in requiem meam. Propterea in aliis linguis locuturum se esse denuntiavit, ut et locutus est ; nec ingressi illi sunt. Hujusmodi enim quiddam discipulis suis dixisse legitur : Vobis datum est nosse mysteria regni dei ; illus autem in parabolis, ut videntes non videant, etc. Cum itaque in Novo Testamento ea ubique sint impleta, quæ in Vetere continebantur, dubitare nemo potest, quin ejusdem ambo Testamenta Dei sint, non alterius ac diversi.

—————–

charlesasullivan

charlesasullivan

Charles Sullivan is a researcher and writer on topics of textual criticism, linguistics, theology, Christian mysticism and philosophy. He also frequently likes to delve into contemporary social and ethical issues from a faith perspective.
charlesasullivan

References   [ + ]

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *

*